Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

Caput XI. 
347 
Appendix. Comparantur modi alii diametri Lunae metien 
dae cum praemissis. Etsi omnium certissima et tutissima mensura po 
stea per observationes eclipsium Solarium demum expedietur, hic tamen reliqui 
modi sub aspectum subjiciendi sunt interim. Et Hipparchi quidem dioptra 
ex Ptolemaeo nota est, qua et ipse Ptolemaeus usus desperavit tamen, 
quantitatem certam ex ea elicere. Solum hoc invenit, Lunam in apogaeo 
aequalem Solari diametrum ostendere, in perigaeo augere illam, quod et 
Hipparchus dixerat. 
Anno 1598. 29. Martii vel 8 . Aprilis vesperi hora 8 . Gratii vidi 
Lunam junctam occidentalibus in quadrilatero Pleiadum, sic ut non plus 
sexta Lunaris diametri parte margo a proxima recederet. Extremo mar 
gine tantum a lucente tertiae magnitudinis distitit, quanta fuit ejus ampli 
tudo corporis. Ibi igitur duae in occidentali latere quadrilateri longius 
distabant, quam ut utrainque simul Luna tegere potuisset, siquidem super 
illas fuisset ingressa. Luna triduana fuit, superata longitudine media ten 
dens ad apogaeum; et proxima latitudini maximae septentrionali videbatur 
toto corpore clarissime. 
Sequenti 17. 27. Junii mane inter horam 2. et 3. Luna rursum ad 
apogaeum ascendens eique propior et circa limitem boreum stabat ad Plei- 
adas conversis cornibus, sic ut perpendiculari sectionis ex imo cornu ducta 
stringeret Pleiadas superius. Transierat Pleiadas et a clarissima distabat 
plus quam Palilitium a vicina Sucularum versus nares Tauri, minus quam 
haec ab ima in naribus. Diametro igitur aequare videbatur distantiam cla 
rarum duarum transversarum in Pleiadibus. Hujusmodi comparationes ad 
fixas propinquas invicem tanto debent exquiri avidius, quod universalis om 
nibus hominibus et perpetua haec mensura est. 
Idem tentari potest seu per fixas, seu per radium, seu per 
dioptram, cum latera umbrae Terrae perambulat, rubore suo 
adhuc clara. At in medium umbrae immersa, ut an. 1588. Martio, ma 
ligne cernitur infidaque est observatio. 
Videamus vero, etiam cum simpliciter plena lumine observatur 
instrumentis, sive id radio fiat, seu marginibus ad stellas 
oppositarum plagarum comparatis, seu altitudine utriusque 
marginis per quadrantes exquisita. 
Anno 1592. 14. Junii instante eclipsi, Braheani diametrum Lunae 
radio astronomico secundum Gemmae doctrinam dimensi prodidere 32 aut 
3172 minutorum. Erat Luna in apogaeo. Modus et incertus est et sem- 
per plus justo dicere praesumitur. 
Eodem anno 12. Februarii, Luna non humillima, prodiderunt 35'. 
Anno 1587. 6 . Januarii Lunae summi et imi marginis elevatio supra 
horizontem de die observata, cum certior est Lunae visio (erat enim bi- 
secta in quadrato Solis) ostendit diametrum 30'. Erat Luna in apogaeo. 
Anno 1588. 2. Martii, ante eclipsin vesperi per armillas declinationis 
marginum differentia fuit saepius iterata, 33', dimidio plus vel minus. In 
meridiano altitudinis marginum differentia 31', 32 Y 3 ', SCF/i'- Eadem die 
praecedente 33'. Scilicet hic modus paulo est incertior. Luna a perigaeo 
ascendens appropinquabat longitudini mediae. 
Hoc modo anno 1591. 22. Februarii in longitudine media observata 
bis 31', sexies 32', septies 33', sexies 34' apparuit. Quae varietas par- 
tim ratione diversorum oculorum, partim ratione pinnacidiorum, partiin
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.