Caput II.
153
copus Cameracensis, aliorum sententias et inter lias ipsam verissimam
causam, quod mirari possis, rejicit, ipse se in latebras arcanae lucis naturae
cum Vitellione recipit (lib. I, prop. 5). Hartmannus, qui Pisanum edidit
et demonstrationum defectus tollere instituerat, haesitationem istam reliquit.
Etsi vero Pisanus verba affert aliorum quibus vera causa explicatur: alii,
inquiens, assumunt ut causam remotam Solis rotunditatem, radiorum autem inter
sectionem ut propinquam : ipsa tamen demonstratio, quam proxime subjungit,
ex eorundem procul dubio auctorum sententia veritatem rursum tegit et
alium verbis hisce sensum tribuit, quam habere possunt. Idem propemodum
accidisse Aristoteli credi potest, qui cum in problematis sectione 15, cap. 10.
quaestionem movisset, cur si deficientis Solis radii per folia platani aut per
compositos in transversum manus utriusque digitos transirent, lunulas in pavimento
effigiarent: veram quidem causam affert: Conos, inquiens, duos verticibus in
angustia rimarum coire, quorum alterius basis in Sole, alterius in pavimento sit,
itaque necesse esse ut Sole a superiore parte in speciem nascentis Lunae attenuato,
radius infra a parte contraria idem patiatur. At cap. 5. cum hoc ex professo
quaerit, quod cap. 10 . loco principii sumserat, cur radius per quadrangula
ingressus non quadrangula sed circularia constituat schemata, causam partim in
visus imbecillitatem confert, ut qui radios eos, qui in angulos fenestrae sece
dunt, prae claritate eorum, qui mediam fenestram transeunt, comprehendere nequeat,
partim ad ipsam visionis formam provocat, quod fiat visio exeunte cono radioso
ex oculo, cujus basis est circulus. Qua impertinentis nec in opticis appro
batae causae allegatione tenebras rursum inducit illis, quae cap. 10 . ex his
deducit; adeo ut Aristotelem nec Vitellio nec Pisanus nec quisquam poste
riorum quod sciam intellexerit. Milii ante annos complures ex Pisani
tenebris aliqua lux affulsit. Cum enim sensum verborum adeo obscurum
ex schemate in plano comprehendere nequirem : confugi ad avroxpiav in solido.
Librum in sublimi locavi, qui esset loco lucentis corporis: hunc inter et
pavimentum figebatur tabella foramine multangulo; filum deinde ex uno
libri angulo per foramen in pavimentum demissum ita incedebat in pavi
mento, ut terminos foraminis raderet, cujus vestigia creta imitabar; qua
ratione creabatur figura in pavimento similis foramini. Idem accidebat
annexo filo ex altero, tertio, quarto libri angulo adeoque ex infinitis mar
ginum punctis. Itaque infinitarum in pavimento foraminis figurarum exilium
series adumbrabat magnam et quadrangulam libri figuram. Patuit itaque
concurrere ad problema demonstrandum rotunditatem non radii visorii, sed
ipsius Solis, non quia haec perfectissima sit figura, sed quia haec lucentis
corporis figura sit in genere. Hic primus est in hoc labore successus.
Ceterum et Aristoteles et is quem dixi Pisanus ad enodationem argumenti
pulcherrimum experimentum afferens, de Solis deficientis radio similiter
deficiente, cum is per angustum foramen recipitur, occasionem Reinholdo,
Gemmae et Maestlino Praeceptori meo subministravit, 14 ) accommodandi
theorema ad usum non minus nobilem. Nam hi a me nominati auctores
docuerunt astrónomos, eclipsium Solarium quantitates, diametrorum Solis
et Lunae proportiones et circuli per luminum centra trajecti ad verticalem
inclinationes, citra oculorum damnum citraque errorem, qui solet nuda
aestimatione committi, circino dimetiri. Ab eo igitur tempore quotquot
Solares eclipses a praestantibus mathematicis annotatae sunt, modo jam
dicto observatas esse verisimile est: cum praeter hanc nulla alia certa rei,
quae in coelo fit, metiendae ratio possit institui.