362
Astronomiae Pars Optica.
Cum ergo hora 12. superfuerit semihora ad medium, centro Lunae
15 minutis antevertente centrum umbrae, quae faciunt in transitu 1', pulchre
evenit, ut hora 12. I' centrum Lunae in meridiano notaretur.
In Tychonis Brahe observationibus omnium commodissima huic negotio
et meridiani opportunitate et observandi diligentia est eclipsis Lunae anni
1588. 3. Martii. Nam toto durationis tempore, praesertim in nonagesimo,
distantia limborum a corde Leonis et Spica Virginis creberrime capta fuit.
Illa vero commodius refertur in partem alteram, quae demonstrationes con
tinet restitutionum Lunarium ex eclipsibus. 97 )
Problema XXII. Instrumento ecliptico tempora notare
expedite. Nihil novi, nisi quod usum instrumenti explico et quomodo
omnia ab uno observatore perficiantur, quaecunque hactenus observanda
occurrebant, demonstratur.
Observator igitur mensae adstat, transtrum brachio ad motum Solis
transferens, regulam vero vel attollens vel deprimens, atque ubi placuerit
aliquod momentum omnibus circumstantiis notare et index rotulae recte ad
radium habuerit, signum facit et in quadrato azimuthali et in transtro et
in regula, qua se mutuo secant, hisque tribus signis eandem notam apponit,
postea immoto instrumento numerum seu notam signorum exscribit et quid
index monstraverit, quid transversale, quid umbra in divisa diametro, addit.
Eo facto rursum se ad aliud momentum aucupandum confert. Ita omnia
eodem loco iisdem manibus et sine titubatione efficiuntur: quod in lucro
ponendum, ubi adjutores periti defuerint. Nam insueti plus turbant, quam
adjuvant.
In azimuthali igitur quadrato azimuthorum tangentes, in regula secantes
distantiae luminaris a vertice, in transtro tangentes ejusdem arcus invenien
tur, legitima dimensione particularum adhibita : et haec tria probandi causa
ad idem temporis momentum eliciendum adhibentur. Exemplum sequetur
in fine capitis.
Protheorema ad sequens problema. Quod via ellipsis ejus,
qua Sol pavimentum pingit per rimam admissus, sit sectio
conica. Nam via Solis in coelo est circulus, in aequinoctiis maximus, et
propemodum circulus (alter enim ab altero nexus nonnihil interrumpit omni
modam circularitatem), in solstitiis tropicorum magnitudine minimus, locis
intermediis intermedius. Jam vero et fenestella nostra et universus Terrae
globus ad sensum est in axe ad omnes illos circulos dierum naturalium
recto. Ergo lineae connectentes fenestellam cum omnibus punctis circuli,
quem quoque die Sol perambulat, hoc est radii Solis uno integro die per
idem foramen ingressi, juncti universi ex omnibus Solis situbus, efformant
conum rectum (Apoll. Con. I, def. 1. 4. 8.). Sed iidem radii Solis for
mant etiam intra cameram seu fenestram conum alterum exteriori similem
(ibid. I, def. 1), cum ката моуьщр anguli sint aequi. Pavimentum vero ponitur
plano horizontis parallelon. Et radii Solis in quocunque situ per foramen
ingressi continuantur in pavimentum. Fingantur per totum diurnum circulum
multa et continuata Solis corpora, ergo radii ab omnibus simul ingredientur,
hoc est superficies conica ingredietur per foramen. Et illa secatur a plano
pavimenti. Ergo communis sectio, hoc est via, quam ellipsis Solaris toto
die describit, est sectio conica. Cum ergo Sol non occidit, sed horizontem
fenestellae stringit, planum horizontis est imae coni illius lineae parallelon,
quare sectio hic est parabole (Apoll. I, 11). At ubi Sol plane non occidit et