Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

368 
Astronomiae Pars Optica. 
alterum semper in imo vertice censeo, quod tamen inde a prima paulatim 
discedebat. At in sexta, ubi jam humilitas imi verticis ab humilitate infe 
rioris cornu discerni potuit, prodit rursum inclinatio 22 V 2 °. In septima 
26°, procul dubio vitiose. In octava 20°. In nona et ultima diligentissime 
22 l /, 0 in ipso fine: quae collatione omnium est et verissima. Nam incli 
nationes hae in principio et fine tarde, in medio celerrime variantur. 102 ) 
Da veniam lector, quod haec tibi non usquequaque sibi ipsis consona 
observata propono. Deliquium enim insigne fuit, quod a quibusdam astro- 
nomis per multos annos cum desiderio fuit expectatum; neque tamen nisi 
paucissimis locis visum, coelo nubilo. Quare praestare puto haec qualia 
cunque de eo extare, quam plane inobservatum haberi. Neque tamen 
tanta inest incertitudo, ut repudiari debeant. Quod enim omnia dubia 
recludo, candoris mei est. At non ubique necessaria erat admonitio : nam 
sub finem eclipsis duo, quae observatu lubrica sunt et de quibus singulis 
seorsim dubitare possum, an sat fuerim attentus, in unum fere momentum 
conspirant sincerissime et nullo plane praejudicio, ex observatione proposita 
priusquam examinarentur : altitudo Solis et angulus inter ellipsin et hvper- 
bolam. Et hic ipse consensus non est fortuitus, sed cum observatis in 
Saxonia et Dania cumque ipso Tychonis renovato calculo consentiunt. Nec 
scio quid contra quatuor consentientes testes excipi possit. Ceterum de 
inclinatione sequentibus problematis hoc idem inquiram, an cum his tem 
poribus consentiant. 
Problema XXIV. Dato tempore, quantitate defectus, dia 
metris luminum et inclinatione circuli per centra ad verticalem, 
eruere latitudinem visibilem Lunae a Sole, ut et longitudinem. 
Problema Maestlini est, sed fit per nostram parallacticam facilius. Sit 
datum observationis principium hora 10. 27', quando defecit digitus quasi 
unus, Solis diameter est ex superioribus 30' 35", Lunae diameter in hac 
distantia a perigaeo 49° 24', et eccentricitate 4336, assumatur 32' 44". 
Neque haec multum in incertitudine versatur, uti supra disputatum fuit 
probi. 5. et 13. Inclinatio vero circulorum aequet rectum, ut ex obser 
vatione patuit. Exponatur meridianus circulus 
VP, polus P, vertex V. Sol sit in S, verti 
calis VS, declinationis circulus PS. Et per 
S centrum Solis visibilis transeat arcus cir 
culi magni in centrum Lunae, qui sit SL. 
Ejus quantitas sic habetur. Summa semi- 
diametrorum est 31' 40", digitus est 2'33", 
ablatus relinquit distantiam centrorum, ergo 
SL est 29' 7". Et sit VSL rectus. Oportet 
hinc enucleare visibilem Lunae latitudinem 
ab ecliptica visibili SE, sc. arcum LE, et 
longitudinem visibilem ES. Ergo per doctrinam primi mobilis quaeratur 
angulus ESV et ante hunc altitudo nonagesimi gradus ab ortu, quae alior 
sum etiam est utilis. Cum ergo Sol sit in 16°43')(, ejus asc. recta est 
347° 47'; hinc ablata 23° 15' tempora distantiae Solis a meridiano, relin 
quunt asc. rectam medii coeli 324° 32', cum qua coelum mediat 22° 10' ^ 
et hujus declinatio 14° 11', scilicet MA. Sed AV est altitudini poli 47° 2' 
aequalis, ergo MV 61° 13'. Oritur autem eo momento 22° 31' E, ergo 
22° 31' X est in gradu nonagesimo, sc. in N, arcus ergo MN 30° 21', 
Fig. 123.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.