„
PROOEMIUM.
Annis 1608 et 1609 percrebuit rumor novae rei detectae, quae haud
immerito attentos fecit cum omnes, quibus res humanae artiumque progres
sus curae erant, tum praecipue eos, qui astronomiae opera dabant, detecti
scilicet tubi optici. Haud mirum Keplerum, avidissimum rerum scitu
dignarum cultorem, tubum hunc, quo nihil praeclarius illa tempora excogi
tarunt, erecto studio accepisse suumque in usum vertisse. Ille, qui hebes-
visu, qualem se ipse saepissime aegre ferens profitetur, naturae tamen indole,
et fato ducente ad subtilissimas observationes conversus, aliorum observa
tionibus aliorumque maxime visui, cum perspicilla ipsum parum juvarent,
confidere coactus esset; ille, qui arcana coelorum qua posset ratione perscru
taretur, et quae deerant ipsi adjumenta, tum meditatione, tum calculo
mathematico, tum phantasiae ludis suppleret, ille denique, qui opticis dis
quisitionibus deditus, non levia et indigna mathematico, cujus rei testem
habemus opus huic proxime praemissum, in hac scientia praestitisset, magno
impletus est gaudio, quum exoptatissimum suis studiis accepit nuncium
detecti telescopii.
Eodem autem tempore, quo primum certior factus est Keplerus de
hoc instrumento, nunciavit Galilaeus Florentia Pragam ea, quae ejus ope
in coelo nova deprehenderit, et cum haud pauci essent, qui dubitarent,
num vera essent ea, quae Galilaeus narraret, Keplerus utrobique in rem
ipsam pergere constituit, Galilaei detectiones confirmans, tubique optici
fundamentum struens mathematicum, cui inniterentur, qui accuratius rem
cognoscere vellent. De Galilaei detectionibus agit in libellis, qui brevi
temporis spatio se invicem subsequebantur, alter inscriptus „Dissertatio“
(dedicatio data est Nonis Maji 1610), alter „Narratio“ (d. 11. Sept. 1610);
tubi autem optici doctrinam mathematicam proposuit in „Dioptrica,“
(Dedic. data est Cal. Jan. 1611, praefatio autem post finem Iunii 1611)
novam condens disciplinam, quam secuti posteri ea praestiterunt, quae
hodie admiramur in aedificio „Opticae“ optime constituto.
Insunt „Dioptricae“ supplementa eorum, quae in „Optica“ vel plane
omissa, vel verbo tantum attacta sunt, et, quamquam Keplerus hic quoque
nondum ipsissimam refractionis legem cognoverit, id tamen, quod proxi
me spectabat edito hoc opere, tuborum opticorum constructionem mathema
ticam primus omnium rite tradit, quum alii nonnisi mechanicam construen
dorum tuborum artem tractarent. Ille, quum ipse arte mechanica et
manuum ad talia conficienda promtitudine parum valeret, doctrinam mathe
maticam in auxilium advocavit, eaque sola adjuvante tubi construendi leges
Kopleri Opera. II. 29
c