Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

450 
Prooemium. 
constituit, tubumque invenit dissimilem iis, qui tum in usu erant, quem 
hodie vocamus „astronomicum w seu tubum Kepleri. 
Rationem sequitur in opere suo, quae illorum temporum mathematicis 
fere unica erat, geometricam, innixam Euclidis Elementis; Euclidis vero 
Opticam ejusque commentatorem Joh. Pe nam sibi ducem elegit, non 
neglectis iis, qui ante ipsum de opticis egerunt, Vitellione, Porta, aliis; 
quamquam tantum abfuit, ut temere illorum vestigia premeret, ut non vere 
retur, quae ipsi falsa videbantur, refellere novaque et meliora ponere. 
Praefationis maxima parte agit Keplerus de Penae praefatione in Euclidis 
Opticam, partim laudans, partim increpans. Laudat Penam rejicientem 
„sphaeras“ veterum in coelo, refellit illius errorem refractiones negantis, 
simul suam ipsius repetens falsam de altitudine aeris opinionem (comp. 
Opt. p. 212.); probat, quae Pena affert de itineribus planetarum eorumque 
ordine Terraeque motu circa Solem immobilem, fixarum contra motum inae 
qualem, quem Pena opticis adstruit rationibus, negat; Copernicum Ptolemaei 
„Lunae hypothesin“ impugnantem contra Penam defendit; argumentis, quae 
Pena contra Aristotelis sphaeram ignis profert, alia addit Keplerus firmiora 
Penae argumentis, qui iterum negat refractiones in coelo. De cometarum 
natura Penae sententiam non plane rejiciendam censet Keplerus, neque 
illam de via lactea; quae vero ille de visus ratione profert, plane rejicit, 
ad ea respiciens, quae in Optica de visu dixerat. 
Hinc, misso Pena, transit Keplerus in praefatione sua ad Galilaeum, 
referens ea, quae ille c. finem anni 1610 et initio anni sequentis nova in 
coelo tubi optici ope detexerat, praemissis paucis, quae de prioribus inven 
tionibus Galilaei in publicum prodierant. Quae quum propius pertineant ad 
libellos, quos supra diximus, Kepleri Dioptricae praemissos, illam prae 
fationis ad Dioptricam partem ab hac sejungendam iliisque libellis con 
jungendam censuimus, qui jam respiciendi sunt. 
Anno 1609 circa mensem Majum Galilaeus nuncium accepit inveuti 
in Belgia „perspicilli, cujus beneficio objecta visibilia licet ab oculo inspi 
cientis longe dissita uti propinqua distincte cernebantur.“ Jacobus Bado- 
vere nobilis Gallus literis ad Galilaeum Parisiis datis hoc confirmavit et 
„in causa fuit, ut ad rationes inquirendas nec non media excogitanda, per 
quae ad consimilis organi inventionem deveniret, Galilaeus se totum con 
verteret.“ Optica duce confecit Galilaeus tubum primo plumbeum, in 
cujus extremitatibus vitrea duo perspicilla, ambo ex altera parte plana, „ 
ex altera vero unum sphaerice convexum, alterum vero cavum, aptavit. 
Hoc instrumento objecta triplo majora apparebant, instrumento vero post 
hac confecto, sexagies, alio „excellenti“ millies fere, quam si „naturali 
tantum facultate spectentur.“ 
Hoc usus instrumento in coelum oculos convertit Galilaeus, primum 
Lunam, deinde stellas fixas et viam lacteam, denique planetas et inter eos 
praecipue Jovem observans. Quae ipsi hac ratione apparuerunt publici 
juris fecit in opusculo illo celebri, quod inscripsit: Sidereus Nuncius, 
magna longeque admirabilia spectacula pandens, suspiciendaque proponens 
unicuique, praesertim vero philosophis atque astronomis, quae a G ali leo 
Galileo, patricio Florentino, Patavini gymnasii publico mathematico, Per 
spicilli, nuper a se reperti, beneficio sunt observata in Lunae facie, fixis 
innumeris, lacteo circulo, stellis nebulosis, apprime vero in qu a tuor planetis 
circa Jovis stellam, disparibus intervallis atque periodis celeritate mirabili
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.