452
Literae Kepleri aliorumque mutuae
constitutione, adornata secundum quinque corpora regularia. Testes illas
„Lunas“ esse, concludit Keplerus, incolarum in Jove hominibus in Terra
comparandorum, nam „quaeritur cui bono discursitent quatuor planetae
circa Jovem, si nulli sunt in Jovio globo, qui admirandam hanc varietatem
suis notent oculis?“
Multi, cum quibus Keplerus per literas vel praesens de Galilaeo con
versabatur, antea dubii, „Dissertatione“, cujus summam supra proposuimus,
moti, veritatem eorum, quae Galilaeus in coelo nova detexerat, agnoverunt;
alii vero obstinati rem negabant. Ut illos confirmaret, his persuaderet, Kep
lerus „Dissertationi“ addidit „Narrationem“, in qua ea refert, quae
ipse diebus a 30. Augusti ad 9. Septembris anni 1610 observarat, tubo
usus parum excellente, quem ipsi „Ernestus, Arcliiepiscopus Coloniensis
commodavit, a Galilaeo sibi missum dicens.“ Hujus instrumenti ad
jumento, praesente Benjamino Ursino et aliis conspexit Jovis satellites et
Lunae maculas, et „fidem narratorum Galilaei sufficienter confirmatam“
habet, ut lector „suam suorumque testium fidem secutus, omni seposita
dubitatione veritatem patefactam agnoscat.“ Duplicem finem persecutus est
Keplerus in lucem edens hanc „Narrationem“, illam quam diximus, ut per
suaderet dubiis, et illam, ut calumniatoribus, qui passim contra Galilaeum
aperte et occulte machinabantur, silentium imponeret.
Keplerus quum primum certior factus est de Galilaei detectionibus ad
Georgium Zuccarum (Fuccarum?) Venetias perscripsit, quaerens, quo loco
esset res? Responsionem Zuccari, parum benevolo in Galilaeum con
scriptam animo, testem habemus rumorum, qui tum temporis Yenetiis,
brevi post in multis aliis Italiae urbibus de illo divulgabantur. Haec igitur
Zuccarus (16. Cal. Maj. 1610): ad Galilaei Nuncium aethereum quod
attinet, dudum ad manus meas devenit: at quia multis in studio mathe-
seos versatis discursus aridus seu absque fundamentis philosophicis palliata
ostentatio videtur, ad S. Caesaris Majestatem mittere ausus non fui.
Novit et solet homo ille aliorum pennis hinc inde collectis, uti corvus apud
Aesopum, se decorare, quemadmodum et artificiosi illius perspicilli in
ventor haberi vult, cum tamen quidam Belga, per Galliam in hasce partes
profectus, primum huc attulerit, quod ipsum mihi et aliis ostensum fuit, et
ut Galilaeus vidit, alia ad imitationem confecit, atque aliquid forsan, quod
facile est, inventis addidit.
Acceptam Kepleri „Dissertationem“ idem refert verbis, e quibus appa
ret, Zuccarum sensa Kepleri non percepisse, et persistere in opinione contra
Galilaeum ante concepta. Haec enim dedit Keplero (Ven. a. d. 5. Cal.
Junii 1610): ad proximas quod respondeam non habeo, praeterquam quod
disertam sane dissertationem in Galilaei Nuncium perlegi, ex quo is, si
vult, larvam sibi detractam facile deprehendet. Ad perspicillum quod
attinet, ejusmodi S. C. Majestati mox transmittendum summa diligentia
confici curavi.
Sed non tantum Venetiis Galilaeus male audiebat. Bononiae, in
celeberrima illa academia Italiae, non meliora illi evenerunt. Johannes An
tonius Maginus, inter astronomos suae aetatis et patriae celeberrimus,
professor illic matheseos, tantum abfuit ut obtrectatores refutaret, ut illis
se subobscure immisceret. Testem habemus Martinum Horkium, Bohemum
(Lochowicenum), qui Pragae Kepleri usus familiaritate literis operam de