de Jovis Satellitibus &c.
453
derat, et anno 1610 Bononiae apud Maginum sedem fixit („vivo, inquit,
apud Maginum“), medicinae et mathematicae deditus. Testem habemus
Magini ipsius epistolam, quam in manuscr. Petrop. deprehendimus; testes
denique literas haud paucas, quas exhibet ed. Op. Galilaei Florentina.
Horkius (d. 31. Mart. 1610) initio dubitans pauca haec dedit Keplero:
„Si Nuncium Sidereum de quatuor novis planetis per me remissum consecutus es, id ut
volui factum. Est res miranda, est res stupenda. Vera an falsa, ignoro.“ Concludens judicium
Kepleri de his „planetis“ sibi expetit; paulo vero post (d. 6. Apr.) jam confidentius affirmat, se
contra Galilaeum de quatuor fictis planetis in publicum prodire non veriturum, deinde
(d. 27. Apr.) literis, in quibus scribit: „ego solitariam vitam cum meo Magino amo,“
hanc Galilaei nomini maculam adspergit: tota in Bononia male audit, quia capilli decidunt,
tota cutis et cuticula flore Gallico scatet, cranium laesum, in cerebro delirium, optici nervi,
quia nimis curiose et pompose scrupula prima et secunda circa Jovem observavit, rupti;
visus, auditus, gustus et tactus periit; in manibus chiragra, quia philosophicam et mathe
maticam pecuniam furtim sustulit. Cor palpitat, quia fabulam coelestem omnibus vendidit.
Intestina tumorem praeter naturam deponunt, quia ulterius apud studiosos et viros illustres
non titillat. Pedes podagra clamant, quia per omnes quatuor anguli limites vagatur. Felix
ac terque quaterque beatus medicus, qui infirmum „nuncium“ ad sanitatem pristinam reducat.
His in postscripto addit Horkius : Concredam tibi furtum, quod feci. Galilaeus venit ad nos
Bononiam, et perspicillum illud, per quod quatuor fictos planetas vidit, attulit. Ego 24. et
25. Aprilis die et nocte nunquam dormivi, sed instrumentum hoc Galilaei millies mille modis
probavi, tam in his inferioribus, quam in superioribus. In inferioribus facit mirabilia, in coelo
fallit, quia aliae stellae fixae duplicatae videntur. Sic observavi nocte sequente cum Galilaei
perspicillo stellulam , quae super mediam trium in cauda Ursae majoris visitur, et aeque
quatuor minutissimas stellulas vicinas vidi, uti Galilaeus in Jove observavit. Habeo testes
excellentissimos viros &c., omnes instrumentum fallere sunt confessi. At Galilaeus obmutuit,
et 26. die Lunae tristis ab ili. D. Magino discessit summo mane, et pro beneficiis, cogitatio
nibus infinitis, quia fabulam vendidit, repletus, gratias non egit. Ich hab das perspicillum
in Wachs abgestochen, das niemand weiss, und wenn mir Gott wieder zu Hauss hilft, -will
ich fiel ein pesseres perspicillum machen ais der Galilaeus.
Maginus quidem Horkium dehortabatur, qui contra Galilaeum in publicum prodire
jam antea paratus propositum ad finem perduxit. Attamen ipse quoque matheseos professor
simili ratione Kepleri mentem non percepit sicut Zuccarus, quem supra diximus. Ad literas
enim Kepleri, quas transmittens Bononiam „Dissertationem“ Magino dederat, haec ille
respondit : Tua dissertatio cum nuncio sidereo, inclusa literis d. 20. Martii mihi est tradita.
Methodus placet. Galilaeo haud gratam futuram credo, quia ad sua principia argute et amice
revocasti. Quatuor tantum novi Joviales famuli eliminandi et excutiendi relinquuntur. Vix
obtinebit. 24. 25. Aprilis mea in domo suo cum perspicillo pernoctavit, novos hos circula
tores ostendere cupiens ; nihil fecit. Nam magis quam 20 viri doctissimi aderant, nemo
tamen planetas novos perfecte vidit &c. (d. Bon. 26. Maj. 1610).
Quae in sequentibus renunciat Horkius Keplero, tantam ei moverunt indignationem,
ut illum graviter literis objurgaret et simul literas mitteret Galilaeo, Horkio minime parcens,
ne ipse in suspicionem societatis veniret libelli ad infamiam Galilaei ab illo editi, et eam
maxime ob causam „Narrationem“ suam „Dissertationi“ subjungeret.
Haec igitur Horkius (d. 24. Maji) Keplero perscripsit: Scripsi durissime contra Nuncium
Sidereum ; illa omnia (?) nuncii hujus pater, me inscio, cum in nostra domo Bononiae pernoc
tatus est, abstulit. Quia autem multos amicos hic habet, muto animum et secundum Disser
tationem tuam doctissimam formam aliam sequar, et quam primum illa, quae contra Nuncium
typis dare voluero, descripsero, primo tibi ad revidendum mittam. Scio deceptio unde veniat;
hanc tu, Vir doctissime, in Dissertatione in ultimo argumento pag. 34 (ultima) invenisti, ego
contra cum ejusdem Galilaei perspicillo in coelo errorem inveni et probavi. Haec tibi, Vir
doctissime et in aeternum honorande, concredo, extra limen nihil. Video omnes Italos Galilaeo
favere. Video illa, quae contra scribo, Maginum ut typis prodeant impedire ; lupus lupum
non mordet neque canis canem allatrat. At Italo illi Patavino quatuor novos planetas in
Nuncio suo vel cum capitis mei periculo non cedam. Illud enim perspicillum, quod fabricavit,
et in superioribus et inferioribus fallit. Hic lumen quadruplicatum noctu monstrare possum;
spicam Virginis, mediante hoc perspicillo, duplicatam d. 25. Apr. nocte sequente conspexi.
In postscripto (germanico) addit, confecturum se „perspicillum“ multo melius Galilaeano,
cujus ope per 15 miliaria „einer mit einem andern sich undereden kondte.“
Non expectato Kepleri judicio de opusculo suo, quod priusquam typis mandaretur huic
transmittendum statuerat, Horkius die 30. Junii libellum suum impressum misit Keplero, haec