454
Literae Kepleri aliorumque mutuae
addens : scias, primum hoc exemplar esse, quod mitto. Volo enim cum ceteris 500 propriis
impensis excusis Galilaeum expectare, qui brevi tempore ad nos veniet. Tum ipsum adibo
et unum eidem in manus proprias praesentabo. Me Deo et illis quibus dedico (professoribus
Bononiensibus), commendabo. Scopuli maris Hadriatici non nocebunt. Ululandum contra
Galilaeum, sed non in plumbo ; argentum videre pro „Peregrinatione“ brevi cito cito cupio &c.
Voce „Peregrinatione“, qua ultimo loco perversae hujus scriptionis Horkius utitur,
spectat inscriptionem libelli sui famosi, qui Mutinae prodiit, hanc : Brevissima Peregrinatio
contra Nuncium Sydereum nuper ad omnes philosophos et Mathematicos emissum a Galilaeo.
Keplerus lecto Horkii opusculo stomachabundus rescripsit: Tuam Peregrinatio
nem ex concessu D. Marci Welseri nactus legi. Etsi igitur candoris mei
famam juxta tuam amicitiam tueri non possum eoque nuncium tibi remitto,
patris tamen tui causa (concionatoris Lutheri fidei addicti) , et qui ne hosti
quidem alicujus mali causa esse velim, duo tibi significo, tertium ad
moneo. Primum est, quod epistolam ad Galilaeum scripsi, qualem te
meruisse aestimare potes, eique potestatem feci, si velit publice imprimendi.
Alterum, quod conditio tui parentis nota sit secretario regis Hispaniarum
oratoris et ex ejus relatu ceteris Italis qui hic sunt, adfui enim, cum
recenseret illis. Videris igitur tu, an iis in partibus tibi haec notitia sit
incommodatura, nisi forte omnes Sancti consilium tibi suppeditaverint, peri
cula ista praeveniendi. Tertium: pater non minus quam ego, imo multo
maxime pro te est sollicitus; quanto magis, si sciret de tua Peregrinatione
et mea invectiva? Ejus paternum consilium si vis sequi, primo quoque die
te ex illis locis proripies, utcunque poteris. Vale. IX. Aug. 1610. Tuus
quem nosti. — Horkius his admonitionibus motus paulo post Bononia recessisse videtur,
quum sequens, quam exhibet Hanschius, epistola data sit „Lochovicii d. 1. Dec. 1610.“ —
Quae autem Keplerus Galilaeo scfipsit, haec sunt: Excellentissime D. Gali
laee, amice colende. Accepi ab 111. Hetruriae Ducis Oratore continuationem
tuarum observationum circa Medicaea sidera. Magno me desiderio incen
disti, videndi tuum instrumentum, ut tandem et iisdem tecum potiar coeles
tibus spectaculis. Nam quae hic habemus ocularia, quae optima decuplant
diametrum, cetera vix triplicant; ad vigecuplum meum unum pervenit, sed
debili et maligna luce. Causa me non latet et video, ut clarificari possit,
sed sumtus subterfugimus. Nullo ex iis, quae hactenus videre potui, stellae
minutae deteguntur, uno excepto quod ipse construxi. Id non majorem
tripla diametrum facit aut summum quadrupla. Stellas tamen viae lacteae
plurimas distinctissime exhibet. Mirum! cum in hunc usum formatum sit,
ut illuderet spectatori. Causa est claritatis, quia copiosissimam admittit
lucem. Nec enim ut ceteris limbus lentis convexae tegitur, tota lens patet,
itaque et in latam regionem visus excurrit et facile quae quaero assequor.
Proximo interlunio Martem matutinum sum contemplatus. Aliquot stellas
minutas vidi, sed non in longitudinem zodiaci dispositas, puto accensendas
lino Piscium. Jovem nondum per id aspexi. Cetera ut quodque melius,
praesertim quod vigecuplat, paulatim mihi detegunt Lunae faciem; satis
enim illa luminis habet, etiam cum per tenuissimas rimas inspicitur. Video
igitur dispositionem macularum accurate; video in media sectione primae
quadrae promontoria duo lucida, video paulatim et vitri glacialis speciem
(Galil. in Nuncio Sid. p. 15: vascula a vulgo glaciales cyathi nuncupata).
Die S. Jacobi ut et duobus ante mensibus notavi in imo cornu nodum
lucidum, divisum et a cornu supra et ab extremo lucis acumine ad ortum.
Quos dicimus „oculos“ soleo comparare quadrupedi ad pastum ruenti, rictu
et pedibus primoribus; idque est sinister oculus e regione nostri dextri.
/