Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

456 
Literae Kepleri aliorumque mutuae 
juris est: an studio Galilaeus orbem deluserit? Hanc mihi quaestio 
nem placuit initio tractare, tum quia vestibulum obsidebat, tum quia tam 
multi erant, qui malebant credere te fallere, quam rem novam detegi. 
Rationes vero me et argumentationes invictissimas contra hunc Nuncium 
protulisse ? Hoccine bonae indolis indicium , amici et benefactoris intentum 
pervertere ? Et ubi artes inversionum ? Cur non probat, quod dixit ? 
Cur non recenset illa argumenta, ut omnes videant pessima fide dictum? 
Extat epistola mea, illa loquatur. Passim per epistolam lusus interspersi 
hoc consilio, ut irrisores risu praevenirem in traditione rei novae et in 
vulgus absurdae. Si quis forte parum attentus ex his lusibus ansam sumit 
dubitanti de mea sententia, hic certe scurra ex eorum numero non est, qui 
ex privatis meis literis satis, quid tenerem, fuit edoctus. 
Haec sunt, Galilaee, quae me mordent, reliqua rideo. Nam punctus 
ejus promiscuos, quibus me impetit, ut muscae alicujus aeque contemno. 
Nec sum adeo stupidus, ut movear auctoritate vulgi negativa, aut ab ejus 
oscitantia et ineptitudine contra astronomi experientiam et dexteritatem ra- 
tiociner. Quid mirum professores academiarum promiscuos opponere sese 
inventioni rei novae in illa provincia, in qua rei tritissimae et apud omnes 
astronomos contestatissimae , parallaxium scilicet, extent oppugnatores loco 
eminentissimi, eruditionis fama celeberrimi. (Spectat his Antonium Laurentium 
Politi anum. Comp. pag. 93.) Neque enim celare te volo, complurium Ita 
lorum literas Pragam ferri, qui tuo perspicillo planetas illos videri perne 
gant. Ego quidem mecum ipse causas dispicio, cur tam multi negent, 
etiam qui perspicillum tractant: et si comparem ea, quae mihi interdum 
eveniunt, video non esse impossibile, ut unus videat quod non vident mille 
alii. Sic Varus ille ex Drepano prospexit classem e portu Carthaginis 
solventem numeravitque naves, quod nemo tota Sicilia potuit. Saepe usu 
venit, ut quae mihi prosunt perspicilla, ea non prosint aliis, et quae ceteri 
laudant, ea ego de nebulis accusem. Ipse unus et idem, cum incipio con 
templari, puro fruor aspectu, ubi aliquantum immoror, colores iridis oriuntur. 
Igitur etsi mecum nondum quicquain dubito, dolet tamen me tam diu destitui 
testimoniis aliorum ad fidem ceteris faciendam. Te, Galilaee, rogo ut testes 
aliquos primo quoque tempore producas. Ex literis enim tuis ad diversos 
didici, tibi non deesse testes: sed neminem praeter te hoc referentem pro 
ducere possum, quo famam epistolae meae defendam. In te uno recumbit 
tota observationis auctoritas. Nisi forte placet tibi testimonium ab hoste, 
quod inter scribendum incidit. Fatetur (Horkius) se tuo instrumento 24. Apr. 
vidisse 2 planetas circa Jovem, 25. Apr. quatuor. Raptim produxi char 
tam tuam ad 111. Oratorem transmissam, et ecce tu quoque ad 24. Aprilis 
exhibes duos, ad d. 25. Apr. quatuor planetas. Invenit tamen ista syco 
phantia naeniam impudentissimam de reflexionibus, qua populum abduceret. 
Vulgus enim opticarum rationum imperitum aures libenter accommodat 
obtrectatori ex opticis loquenti: quia inter coecum et videntem nescit distin 
guere gaudetque qualibuscunque imperitiae suae tribunis. Quos si jubeas 
adire scriptores optices, in rem praesentem venire, libellum stultissimum ex 
se ipso refellere, experieris, malle hoc doctore curvum dicere rectum, ut 
lascivire contra philosophiam possint, quam ut id laboris sibi sumant. Et 
imperabit sibi doctus aliquis hujus scientiae gnarus, ut papyrum perdat in 
refutandis his nugis? 0 sapientem Pythagoram, qui nulla re alia majes 
tatem philosophiae contineri censuit, quam silentio! Nunc quia jecisti
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.