de Jovis Satellitibus &c.
457
aleam Galilaee, vulgoque propalasti haec coelorum adyta, quid aliud restat,
quam ut contemnas concitatos istos strepitus gratumque stultis mercimo
nium, inscitiam, accepta contumelia loco pretii, vendas. Quippe vulgus
contemtum philosophiae in se ipso ulciscitur perpetua ignorantia.
Licebit tibi tamen hanc epistolam publici juris facere, si tua interesse
putaveris, mea nihil interest nec dignor hominem, si nemo doctius contra
scribit. — Vale et rescribe. Pragae d. 9. Aug. 1610. (Editio Florentina
Vol. VIII, p. 92 ss. easdem affert literas, quas nos comparantes codicem Viennensem desum-
simus ex Hanschio. Illic desunt verba: „si nemo doctius contrascribit.“ Dies vero, in
Viennensi codice desideratus, illic additus est.)
Quibus Kepleri literis Galilaeus respondit d. 19. Augusti hunc in modum: „Binas
tuas epistolas eruditissime Keplere accepi; priori jam abs te juris publici factae in altera
mearum observationum editione respondebo. (Editio „Nuncii“ altera non prodiit.) Interea
gratias ago, quod tu primus ac fere solus, re minime inspecta, quae tua est ingenuitas
atque ingenii sublimitas, meis assertionibus integram fidem praebueris. Secundae ac mox a
me receptae responsum dabo brevissimum; paucissimae enim supersunt ad scribendum horae.
Primo autem significas, perspicilla nonnulla apud te esse, verum non ejus praestantiae,
ut objecta remotissima maxima atque clarissima repraesentent, ob idque meum te expectare.
Verum excellentissimum, quod apud me est quodque spectra plus quam millies multiplicat,
meum amplius non est. Ipsum enim a me petiit Ser. Hetruriae Magnus Dux, ut in tribuna
sua condat ibique inter insigniora ac preciosiora in perennem facti memoriam custodiat.
Paris excellentiae nullum aliud construxi ; praxis enim est valde laboriosa. Verum machinas
nonnullas ad illa configuranda atque expolienda excogitavi, quae hic construere nolui, cum
exportari non possent Florentiam, ubi in posterum mea futura est sedes. Ibi quam primum
conficiam et amicis mittam.
Ex tuis adnotatis in Lunam conjicio, tuum perspicillum mediocris tantum esse effica
ciae, ob idque ad planetas conspiciendos forte minime idoneum; quos quidem planetas a
5. Julii, jam cum Jove matutino orientes, pluries conspexi atque adnotavi.
Ex coelo denique descendis ad orcum, ad Bohemum sc. illum, cujus tanta ut vidisti
est audacia, stultitia et ignorantia, ut absque nominis illius gloria de eo verba proferre vel
etiam injuriosa minime possimus. Lateat igitur apud orcum, totiusque pariter vulgi contu
meliam susque deque faciamus; namque contra Jovem nec Gigantes, nedum Pigmei. Stet
Jupiter in coelo et oblatrent sycophantes, quantum volunt.
Petis, carissime Keplere, alios testes. Magnum Hetruriae Ducem produco, qui cum
superioribus mensibus planetas Mediceos mecum saepius observasset Pisis , in meo discessu
munus pretii plus quam aureorum mille dedit, modoque in patriam me convocat, cum stipendio
pariter aureorum mille in singulis annis, cumque titulo philosophi et mathematici Celsitudinis
suae, nullo insuper onere imposito, sed tranquillissimo otio largito, quo meos libros conficiam
Mechanicorum, Constitutionis universi, nec non Motus localis tum naturalis tum violenti,
cujus symptomata complurima inaudita et admiranda geometrice demonstro. Me ipsum
produco, qui in hoc gymnasio stipendio insigni llorenorum M. decoratus et quale mathe
maticarum scientiarum professor nullus habuit unquam et quo tuto dum viverem frui possem,
etiam illudentibus planetis et effugientibus : discedo tamen et eo me confero, ubi illusionis
meae poenas inopiae atque dedecoris luerem. Julium, fratrem Juliani 111. Oratoris Magni
Ducis exhibeo, qui Pisis cum multis aliis aulicis pluries planetas observavit. Verum, si
errat adversarius meus, quid amplius egemus testibus ? Pisis, Florentiae, Bononiae, Venetiis,
Paduae complurimi viderunt, silent omnes et haesitant: maxima enim pars nec Jovem aut
Martem, vix saltem Lunam ut planetam dignoscunt. Quidam Venetiis contra me obloque
batur jactitans, se certo scire, stellas meas circa Jovem a se pluries observatas planetas non
esse, ex eo quod illas semper cum Jove spectabat, ipsumque aut omnes aut pars modo seque
bantur, praeibant modo. Quid igitur agendum ? Cum Democrito aut cum Heraclito standum ?
Volo, mi Keplere, ut rideamus insignem vulgi stultitiam. Quid dices de primariis hujus
gymnasii philosophis , qui aspidis pertinacia repleti nunquam, licet me ultro dedita opera
millies offerente, nec planetas, nec Lunam, nec perspicillum videre voluerunt? Verum, ut
ille aures, sic isti oculos contra veritatis lucem obturarunt. Magna sunt haec, nullam tamen
mih i inferunt admirationem. Putat enim hoc hominum genus, philosophiam esse librum quen-
dam, velut Aeneida et Odyssea: vera autem non in mundo aut in natura, sed in confron-
tatione textuum (utor illorum verbis) esse quaerenda. Cur tecum diu ridere non possum ?
Quos ederes cachinnos Keplere humanissime, si audires quae contra me coram Magno Duce
Pisis a philosopho illius gymnasii primario prolata fuerunt, dum argumentis logicalibus, tan-