460
Literae Kepleri aliorumque mutuae
Quam ultimo loco verbo tangit Keplerus editionem Dissertationis suae furtim factam,
in sequentibus propius adit. Quis illam typis imprimendam curaverit, utrum illi qui Kepleri
sensa perperam percepta suum in usum vertere volebant, usurpantes illius auctoritatem contra
Galilaeum, an Galilaei sectatores, non constat. Inscriptio est hujus editionis eadem, quae
Pragensis, omissa vero Alcinoi verba (vide infra), et quod ex parte inest libello Florentino
his additis verbis: „Huic accessit Phaenomenon singulare de Mercurio ab eodem Keplero in
Sole deprehenso. Florentiae apud Jo. Anton. Canaeum.“
E literis Galilaei ad Julianum Medices, ad quas Keplerus ex parte respondit, apparet,
ipsius adversarios mutata Galilaei fortuna sententiam de illo item mutasse. Accepisse se,
scribit Galilaeus, Magini literas, in quibus ille nunciet, conspectos esse novos planetas Yenetiis
ab amico suo Antonio Santini et a Keplero. Simul autem nunciat Galilaeus, nondum se
Kepleri literas (contra Horkium) publici juris fecisse, quia statuerit simul cum his typis
imprimendas curare literas quasdam Joh Antonii Roffenii (professoris philosophiae Bononiae
ejusdem, qui Magino mortuo Keplerum invitavit, ut in ejus locum succederet) de Horkio,
quem Horkius in „Peregrinatione“ sua in favorem relationum suarum producat (comp. Opere
complete di Galileo Galilei. Firenze 1842 ss. Vol. VIII, p. 76 et 106). Ad praemissas
Kepleri literas maxima respondisse videtur Galilaeus urbanitate, quod, cum desit haec responsio,
ex his Kepleri literis concludere licet, quas manu Kepleri conceptas neque vero absolutas
continet vol. I. Manuscriptorum Viennensium. I)eest quidem dies, quo haec scripsit Keplerus,
apparet autem ex contextu, scripsisse Keplerum haec post lectas Galilaei ad Julianum datas
literas d. 13. Nov. 1610, quae paulo infra sequentur. Ceterum editores Operum Galilaei
quae modo diximus existimant, hanc Kepleri epistolam, cum desideretur in manuscriptorum
collectione, quae fundamento fuit illi editioni, plane non absolutam neque transmissam esse
Galilaeo, iisque nos consentimus lectis Kepleri literis d. 9. Jan. 1611, quas exhibet vol. VIII.
illius editionis p. 129. quasque infra proponemus.
Haec igitur Keplerus: Ego Galilaee Clarissime neque Italus sum neque
ex politissima Germanorum natione oriundus neque lautis domus patriae
conditionibus inter speciosa sermonis gestuumque exercitia educatus, ut
tecum insigni artifice urbanitate contendam, qui cum quidvis aliud scrip
turus videreris deprecationem potissimum arripuisti.
Lecto Bohemi scurrili libello excandui, ad Te scribendum censui, ne
silentio viderer approbare simulationem pessimam mihi imputatam. Eam
epistolam ita scripsi, ut si forte tui defendendi causa eam velles edere, id
intelligeres tibi per me licere. Cum postea rogares meam sententiam super
loco quodam Dissertationis a me praeterito, hoc jam certum argumentum
mihi erat destinatae abs te editionis, eoque sic attemperavi responsum, ut
quod esset edendum. (Comp. Opere di Galil. Vol. VIII, p. 98.) Si edidisses tui
defendendi causa, nihil eram habiturus quo de quererer, quippe quod jam
bis concesseram. Sin autem mei nominis studio id fecisses, insuper etiam
gratiae tibi a me debebantur. Supervenit reconciliatio Bohemj, hominis
contemnendi potius ob nominis obscuritatem ingeniique tenuitatem, adeoque
commiserandi ob temeritatem infelicem, quam persequendi publice ob scur
rilitatem. Itaque revocavi quod concesseram, non jure nisus sed precibus.
Si jam edita erat mea responsio, nihil in me peccatum, temporis culpa
est: sin res est integra tuque intermittis meique amore tibi ipsi dees,
rursum ego gratias debeo. Sin autem, quod scribis, multo minoris facis a
Bohemo vituperari, quam ego laudari, gratulemur invicem uterque, ego,
quod errore sum liberatus circa tuum editionis agitatae consilium, tu, quod
editionis mihique gratificandi onere conjuncto cum aliqua tua molestia.
Nullum ullibi reperio deprecationi locum, nisi tua civilitate meique cultu,
quem vicissim deprecor. Quare mittamus ista. Unum rogo, transmittas
ad 111. Oratorem si quid est editum. Vidi Wodderbornii confutationem;
placet. („Quatuor Problematum, quae M. Horky contra Nuncium Sidereum de quatuor
Planetis novis proposuit, confutatio per Joannem 'Wodderbornium Scotobritannum.“ Patavii
1610.) A ludicris ad paulo seria magis quamvis tenuia. Ignosce! Diffi