de Jovis Satellitibus &c.
461
cultates aulicae docent aestimare etiam tenuia. „Dissertationem“ edidi
meis sumtibus misique Frankofurtum aliquem justum numerum. Floren
tinus itaque typographus ad damnum me redegit sua editione. Id per se
inhumanum, an etiam injustum, viderit Florentia. Nam si non recognos
cit Caesarem superiorem, nihil queror; sin autem, equidem privilegio muni
tus erat libellus. Propter hanc ambiguitatem in suspenso erit, quo nomine
111. Oratori sim obligatus. At nisi fallor, non sedet is Pragae typographi
causa, sed Magni Ducis, suamque munificentiam sibi vindicat. Quodsi mihi
juris aliquid esset in typographum, condemnarem illum ad multam hanc, ut
tuis operis solveret pro uno bono et lato vitro convexo, quod esset frag
mentum sphaerae 12 pedum semidiametri aut ei aequipolleret. Nam hic
Pragae facile invenirem, qui cavum mihi accommodaret; in convexis solis
difficultas est. Suis enim phialis parum efficiunt et mea dictata simulant
se spernere, ex quo intelligo, esse ipsis expiscandi consilium. Atque ego
sumtus non habeo instruendi domi machinam; alias manu infelix sum, solis
speculationibus deditus. Hujusmodi vitro nisi aliunde instruar, ademta
mihi est commoditas contemplandi tuum illum vetulum Geryonem tricorpo
rem, in quo in Terras vincto deducendo tu alterum te praestitisti Herculem.
Est et altera querela negligentiae, qua mutilavit meum libellum
„Phaenomeni Singularis,“ aut si omnino breve aliquid excerpere voluit, cur
non ipsum nucleum exscripsit, ipsam scilicet meam observationem; cur in
refutatione ejus, qui observationem Adelmi Benedictini negavit, filum ab
rumpit? 0 pestem librorum, si id ex more facit! Itaque tanto major est
ejus culpa, qui non tantum privilegia contemnit, sed etiam vitiosa et mutila
recudit. Sed haec typographo meo remitto, qui sumtus in „Phaenomenon“
impendit; nam nisi fallor, solent illi mutuum invicem rependere.
Certiorem te facio, scripsisse me superiori Augusto et Septembri
„Dioptricen“, quae constat propositionibus et axiomatibus promiscue
numeratis 150, una minus. Eam tradidi Electori Coloniensi. Ingens
quidem labor in causis eruendis, non minor tamen voluptas in inventione
earum, quam tibi ex Mediceorum aut figurae Saturniae inventione. Id ago
ut imprimantur pauca exemplaria; id si impetro, ad Te mittam unum;
jucundissimas videbis causas contingentium circa haec duplicata specula, si
modo non antea rimatus es eadem.
Huc usque Keplerus ; reliqua desunt. Galilaeus Kepleri exhortationibus motus Horkium
silentio praeteriit et tubum suum ad coelum de novo convertens nova admirandaque ibi
detexit spectacula, Saturni annuium et Veneris phases, quas detectiones sicut
priores in Jove per Julianum Medices cum Keplero communicavit. Haec spectat Keplerus
loquens de „Geryone tricorpore“ et „figura Saturniana“ ; cum autem nondum sermo sit de
Venere, concludendum est, literas praemissas scriptas esse inter 9. Nov. 1610 et 1. Jan. 1611.
Haec sunt, quae Keplerus cum Galilaeo de Horkio per literas egit. Superest denique
epistola Maestlini de eodem ad Keplerum data, quam hic apponendam censemus, ut
testimonio ulteriori sit eorum, quae diximus de iis, qui passim de Galilaei inventionibus dubi
tabant vel eas plane negabant. Attulit hanc epistolam ipse Horkius Pragam, qui rediens ex
Italia Tubingam transiit. Data est Tubingae d. 7/17. Sept. 1610, et ea forte aliis causis
superveniente motus Keplerus „Narrationem“ suam, quamvis jam antea absolutam (d. 11. Sept.),
in publicum proferre non ultra dubitavit (prodiit initio anni 1611). Excusatione praemissa
diuturni silentii (inde ab initio anni 1605 obmutuerat) sic pergit Maestlinus :
Jam hac occasione hujus Martini Horky, viri ut animadverti in rebus mathematicis
et aliis literis non aspernandi, de Galilaeo novorum planetarum auctore et inventore haec
scribam. Hic Martinus profecto me magna sollicitudine liberavit. Egregie sane tu in tuo
scripto („Dissertatione“), cujus exemplar a te mihi missum lectu jucundissimum est, pro quo
etiam ingentes tibi ago gratias, Galilaeum deplumasti, videlicet quod non ipse novi hujus