Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

de Jovis Satellitibus <fcc. 
463 
Alti ss imum plane tam tergeminum observavi. Nimirum Sa 
turnum summa cum admiratione deprehendi non unam solam esse stellam, 
sed tres inter se proximas, adeo ut sese mutuo quasi contingant. Immo 
biles sunt inter se prorsus et compositae in hunc modum o()o. Earum 
media multo est major extremis. Sitae sunt ad orientem una, altera ad 
occidentem, in una recta linea ad pilum; non tamen exacte secundum lon 
gitudinem zodiaci: occidentalior enim assurgit nonnihil versus boream, 
forte sunt aequinoctiali parallelae. Si aspexeris illas per oculare, quod non 
plurimum multiplicat, non apparebunt bene inter se distinctae stellae; sed 
videbitur stella Saturni longiuscula, formae olivae, sic: O- At si usus 
fueris oculari, quod plus quam millies multiplicat superficiem, apparebunt 
tres globi distinctissime et qui sese quasi tangant invicem; nec plus diremti 
a se mutuo censebuntur, quam tenuissimi et vix conspicui fili latitudine. 
Atque en inventum Jovi satellitium, seniculo vero decrepito duos servos, qui 
incessum illius adjutent, nunquam a lateribus illius discedentes. Circa 
reliquos planetas novi nihil comperi.“ (Flor. d. 13. Nov. 1610.) 
Haec Galilaeus. At ego si habeam arbitrium, non ex Saturno silicer 
nium, ex sociis globulis servulos illi fecero, sed potius ex tribus illis junctis 
tricorporem Geryonem, ex Galilaeo Herculem, ex perspicillo clavam, qua 
Galilaeus armatus illum altissimum planetarum et vicit et ex penitissimis 
naturae adytis extractum inque Terras detractum nostrum omnium oculis 
exposuit. Lubet equidem nido detecto contemplando quaerere, quales in 
1110 aviculae, qualis vita, si qua vita, inter binos et binos globos sese 
mutuo pene contingentes; ubi non: „Tres coeli spatium pateat non 
amplius ulnas,“ sed vix latum unguem in circulum undique dehiscat. 
An vere astrologi Saturno tutelam metallariorum transcribunt, qui, tal 
parum instar sub terris degere assueti, liberum raro hauriunt aerem sub dio. 
Etsi paulo tolerabiliores hic tenebrae, quia Sol, qui tantus illis apparet 
quanta nobis in Terra Venus, radios per discrimina globorum perpetuo traji 
cit, adeo ut qui in globum alterum insistunt, a reliquo velut a laqueari tecti, 
1111 ab hujus sui tecti eminentiis in lucem Solis exporrectis, veluti a quibus 
dam titionibus desuper illuminentur. Sed adducenda frena menti liberis 
aetheris campis potitae; si quid fortasse posteriores observationes diversum 
ab illa priore narratione et immutatum tempore renuncient. 
Videbatur sibi Galilaeus in fine epistolae finem imposuisse narrationi 
bus de planetis novisque circa eos observationibus. At semper perspicax 
oculus ille factitius, perspicillum dico, brevi plura detexit: de quibus lege et 
sequentem Galilaei epistolam: Florentiae d. 11. Decembris 1610. 
„Exspecto cum desiderio responsum ad postremas duas; ut resciscam, 
quid Keplerus de Saturniae stellae miraculo dicat. 
Interiin mitto illi griphum novae cujusdam eximiaeque observationis, 
quae facit ad decisionem magnarum in astronomia controversiarum et in 
specie continet in se pulchrum argumentum pro constitutione mundi Pytha 
gorica et Copernicana. Tempore suo aperiam solutionem griphi et singu 
laria nonnulla alia. Spero inventam a me methodum definiendi periodos 
quatuor Mediceorum, quas Keplerus non sine summa ratione existimavit 
inexplicabiles, etc. 
Literae transpositae sunt istae : Haec immatura a me jam frustra 
leguntur, o. y.“ 
Hactenus Galilaeus. Quodsi te lector haec epistola desiderio imple
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.