Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

464 
Literae Kepleri aliorumque mutuae 
vit cognoscendi sententiam literis illis comprehensam: age et sequentem 
Galilaei legas epistolam. 
Prius tamen velim obiter animadvertas, qnid Galilaeus dicat con 
stitutionem mundi Pythagoricam et Copernicanam. Digitum enim intendit 
in meum Mysterium Cosmographicum ante annos 14 editum, in quo orbium 
planetariorum dimensiones ex astronomia Copernici desumsi, qui Solem in 
medio stabilem, Terram et circa Solem et circa suum axem facit mobilem: 
illorum vero orbium intervalla ostendi respondere quinque figuris regularibus 
Pythagoricis, jam olim ab hoc auctore inter elementa mundi distributis 
pulchro magis quam felici aut legitimo conatu : et quarum figurarum causa 
Euclides totam suam geometriam scripsit. 
Itaque in illo Mysterio reperire est combinationem quandam astrono 
miae et geometriae Euclideae, et per hanc utriusque consummationem et 
perfectionem absolutissimam. Quae causa fuit, cur magno cum desiderio 
expectarem, qualenam Galilaeus argumentum esset allaturus pro hac 
mundi constitutione Pythagorica. Sequitur igitur de hoc argumento Gali 
laei epistola. 
„Tempus est ut aperiam rationem legendi literas, quas ante aliquot 
septimanas misi transpositas. Tempus inquam nunc est, postquam de re 
ipsa sum certissimus factus, sic ut ne tantillum amplius dubitem. Scias 
igitur, quod circiter tres menses a quibus Veneris stella videri potuit, ince 
perim per oculare ad illam cum diligentia respicere; ut quod mente tene 
bam indubium, ipso etiam sensu comprehenderem. Principio igitur Venus 
apparuit figura circulari perfecta eaque exacta et evidenti termino inclusa, 
verum exili admodum: hanc figuram Venus retinuit tantisper dum coepit 
appropinquare maximae suae digressioni a Sole, interimque continue crescebat 
mole corporis apparenti. Ex eo coepit a rotunditate deficere a plaga orientis, 
quae a Sole erat aversa, et intra paucos dies collegit omnem speciem intra 
semicirculum perfectissimum; ea figura durabat sine mutatione vel mi 
nima, quoad usque coepit sese ad Solem recipere deserta tangente sui 
epicycli: hoc jam tempore magis magisque deficit a figura semicirculari 
pergetque diminuendo illam usque ad suam occultationem, quando in subti 
lissimum cornu deficiet. Ex eo transitu facto ad apparitionem matutinam 
apparebit nobis tantummodo falcata et subtilissimo cum cornu a Sole aversa; 
postea magis magisque implebitur cornu usque ad maximam digressionem 
a Sole, in qua semicirculus apparebit, eaque figura sine notabili variatione 
durabit dies multos : deinde ex semicirculari paulatim totum implebit orbem 
eamque perfecte circularem figuram in menses bene multos conservabit. 
Ceterum in praesens diameter corporis Veneris circiter quinque vicibus 
major est ea, quam monstravit in prima apparitione vespertina. Ex hac 
mirabili observatione suppetit nobis certissima et sensu ipso perceptibilis 
demonstratio duarum maximarum quaestionum, quae ad hunc usque diem 
a maximis ingeniis agitabantur in partem utramque. Una est, quod pla 
netae omnes natura sua tenebrosa sunt corpora (ut de Mercurio jam eadem 
concipiamus, quae de Venere), altera, quod summa nos urget necessitas 
ut dicamus, Venerem (insuperque et Mercurium) circa Solem circumferri 
ut et reliqui omnes planetae : res credita quidem Pythagoricis, Copernico 
et Keplero, nunquam vero sensu comprobata, ut nunc in Venere et Mer 
curio. Habent igitur Keplerus et reliqui Copernicani, quo glorientur se 
bene philosophatos esse, nec vanam esse eorum credulitatem: quantumvis
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.