Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

de Jovis Satellitibus &c. 
465 
evenerit illis possitque evenire etiam porro, ut a Philosophis hujus temporis, 
qui in libris philosophantur, universali consensu stupidi et paulo minus 
quam fatui reputentur. a ) 
„Dictiones igitur quas misi literis transpositis, et quae sic dicebant: 
Haec immatura a me jam frustra leguntur o. y. redactae in suum 
ordinem, sic sonant: Cynthiae figuras aemulatur mater amorum, 
id est Venus imiitatur figuras Lunae. 
„Tres noctes sunt, cum observavi eclipsin Lunae, in qua non occurrit 
notabile quippiam. Tantummodo meta umbrae indistincta, confusa et 
veluti obnubilata apparuit; causa quia consurgit umbra a Terra, longissime 
a Lunae ^orpore. 
„Habebam et alia singularia, sed impedior quo minus de iis scribam“ 
etc. (Flor. d. 1. Jan. 1611.) Hactenus Galilaeus. 
Quid nunc, amice lector, ex perspicillo nostro faciemus ? num Mer 
curii caduceum, qua freti liquidum tranemus aethera et cum Luciano colo 
niam deducamus in desertum Hesperum, amoenitate regionis illecti? An 
magis sagittam Cupidinis, qua per oculos illapsa mens intima vulnere 
accepto in Veneris amorem exardescat? Nam quid ego non dicam de 
admirabili hujus globi pulchritudine, si proprio lumine carens solo Solis 
mutuatitio lumine in tantum splendorem datur, quantum non habet Jupiter, 
non Luna aequali secum Solis vicinitate gaudens; cujus lumen si ad 
Veneris lumen comparetur, majus quidem ob apparentem corporis magnitu 
dinem at iners, mortuum et veluti plumbeum videbitur. O vere auream 
Venerem; quisquamne dubitabit amplius, totum Veneris globum ex puro 
puto auro politissime fabrefactum: cujus in Sole posita superficies adeo 
vegetum revibrat splendorem? Accedant nunc mea experimenta de altera- 
bili Veneris lumine ad nictum oculi, quae in Astronomiae parte optica 
recensui: ratio nihil aliud colligere poterit nisi hoc, Veneris stellam rapi 
dissima gyratione circa suum axem convolvi, differentes suae superficiei 
partes et luminis Solaris minus magisque receptivas alias post alias 
explicantem. 
Lubet vero etiam astrologorum cum voluptate mirari solertiam, qui a 
tot jam seculis exploratum habebant, amores et fastus amasiarum, mores 
que et ingenia amantium ab hac Veneris stella gubernari. Scilicet Venus 
cornuta non sit, quae tot cornutos quotidie efficit, quoties ad exoptatos 
amplexus sese demittens subito ex oculis et libero conspectu amantis sub 
fastuosos Solis radios velut ad alterum virum recurrit, frustrata amantium 
desideria? Mirum equidem erat, Venerem non ipsam etiam ut Lunam 
nxreo&cu : cum amores Venerei sola et unica pariendi causa sint. Ecce 
igitur ut formosissima stellarum, perfecto circulo sui aspectus, veluti quo 
dam foetu maturo deposito, sese demittat ad imum epicycli sui adque vici 
niam Telluris inanis et in cornu attenuata, veluti novae prolis concipiendae 
causa; et postquam Soli copulata fuerit, ipsa Soli veluti viro suo inferiori 
loco sese subjiciens, ut fert mos et natura feminarum, exinde' paulatim ex 
altero latere sese rursum tollat in altum, et magis atque magis veluti im 
praegnata intumescat; donec decimo mense a conceptione (tantum enim 
plane interest inter binas conjunctiones ® et 9) plenum uterum, plenum 
inquam aspectus sui circulum in summitatem epicycli supraque Solem 
adducat eique rursum conjuncta veluti genuino patri foetum suum do-> 
mum referat. 
Kepleri Opera. II. 
30
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.