Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

Caput Vili. 
641 
Nihil enim hic efficaciae cum celeritate commine, per se quidem. Nam 
quae per quandam quasi compositionem accidertariam inde resultant, de iis 
non est hujus loci dicere. In cursore nobile T elocitas, in Rege quies et 
stabilitas. Quid Copernico dices Pice, qui Solem docet stare, cum sit 
nobilissimus planetarum? Neque sana est ullo nodo ratio illorum, qui Satur 
num ob majorem ambitum Jove faciunt velocicrem. Nam vera astronomia 
tanto vere tardiorem et segniorem facit, quanto est ejus spatium itineris 
Joviali amplius et longius. Quae de verbo 50. Centiloquii Picus disserit, 
ea nihil ad nos, cum Mirandulanus ipse ex eo tantum deducat, quantum 
hic retinemus et defendimus. 10 ) 
Libro V, 6. objicit Picus astrologis medias conjunctiones respicientibus, 
quod illae sint fictae, apparentes enim fuisse considerandas. Fateor, nec 
hoc tantum sed totam hanc artem, religionum et imperiorum periodos ex 
conjunctionibus determinandi, ego quoque cum Pico ineptiarum et supersti 
tionis damno. At non ideo nulla est astrologorim experientia de conjunctio 
nibus. Quid tum enim, si vera conjunctio diff-rt a media? cum vera aliqua 
proxime accedat ad mediam? Nam etsi anno 1583. quae motu medio stetit 
ad principium Arietis, ea vero motu incidit in 21 0 et anno demum 1703. 
primum continget aliqua in X> nihilominus conjmctio apparens eo anno fuit, 
quo anno media ostendebatur. Itaque si qud factum in rebus humanis, 
quod ad conjunctionem in Ariete referebatur, filii quidem circa signum potuit 
experimentator; at non circa ipsam conjuncticnem; de quibus hic agimus. 
Non haec dico, quod astrologorum inductimes usque ad specialia prae 
dicenda defendam, sed ut obtineam, circa tempus magnarum conjunctionum 
tantas fuisse commotiones naturarum ipsorunque affectuum naturalium in 
hominibus, ut ex iis decepti sint astrologi, pitantes res ipsas, quae per 
illas commotiones gerebantur, ab hoc coelesti Drincipio profectas. 
Caput IX. 
De aspectuum ceterorum adeoque et Trigarii efficacia, contra Joan. 
Picum Mirandulamm. 
Jam libro VI, 5. Picus hoc primum impugnat quod aspectuum alii sint per 
se fausti, alii infausti et mali, ut quadratus, cppositus. Hac in parte cum 
Pico consentio: nam aspectus sola vehementia distingui, omnes vero aeque 
ad incitandam naturam rerum sublunarium pdlere affirmo. Et causa cur 
quadratus malus, refertur in sexus diversitafem, quod alterum signorum 
quadrato distantium sit masculinum, alterum fenininum; de quibus dixi quod 
vana existimem. Cum vero quaerit, utrum aspectus inter ipsa corpora 
planetarum putentur an respectu effectuum cui sequuntur in his Terris? 
rursum illius probo sententiam, nihil ab invcem pati planetas in coelo; 
neque eos scientiam habere posse, quando biii mutuo concurrant aspectu 
in Terris, si vel animas illis rationales tribuas. Denique aspectus hos esse 
inter radios in Terram descendentes, minime vero inter corpora ipsa plane 
tarum: haec, inquam, omnia recipio cum Pio. Itaque hoc ipsum, quod 
experientia testatur, naturam sublunarem moveri ab aspectibus, cum aspectus 
Kepleri Opera H. 41
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.