Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

642 
De Stella Nova Serpentari! 
ex situ Terrae ad binos planetas resultet, hoc ipsum, inquam, mihi viam 
monstravit ad illam veritatem, qua de modo; quod scilicet principatus causae | 
in Terra sedeat, non in planetis ipsis, quodque ista commotio naturae fiat 
a se ipsa potius, propter impressionem aspectuum, eo modo quo sensus 
particeps animal ad sensum rerum externarum commoveatur. Nam quod 
Picus ex Plotino inculcat, non posse radios coelo profectos in Terris mis 
ceri, ut nova virtus aut forma proveniat, id equidem tenebam antea, tene 
bam et illud, videri, rectius et propius misceri posse, qui a junctioribus 
promanent; tum autem semper misceri radios, etiamsi non semper in figura 
triangula vel sexangula: denique in ipso naturali corpore, ubi miscentur 
radii, coeuntibus ad punctum radiis, figuram omnem evanescere: haec omnia 
diligenter perpendebam. Neque tamen hae tot rationes confutare poterant 
clarissimam experientiam, quae testabatur, tunc potissimum omne genus 
meteororum existere, cum planetae essent aspectibus configurati: contra 
tunc quietem aeris potissimum, cum nulli aspectus vel conjunctiones: neque 
tantum si corporibus, sed etiam si sexangulae vel quadratae distantiae pro 
pinquarent, ista fieri, eaque subito ad ipsos aspectuum articulos; cum die*bus 
proximis ante retroque effectus cessarent. Expertus est idem in aspectu 
quadrato Jofrancus Offucius (v. I, 371), acerrimus aspectuum hostis praeter 
conjunctionem et oppositionem, quas putabat se ad causas reverberationum 
retulisse. At fassus est imbecillitatem suae ratiunculae, circa quadratum 
aspectum experientiae cedens. Propter haec itaque dicendum erat, non 
stellas, non ipsarum radios per sese, nec ipsas adeo configurationes, ut 
quae relationes essent, ista efficere aliter, nisi sub ratione objecti; praeesse 
vero rebus patibilibus (ut humoribus in globo Telluris) facultatem aliquam, 
quae et inde figuras radiationum posset percipere et aestimare, et hinc corpus 
suum impetu quodam concutere seu movendo, si esset facultas motrix, seu 
calfaciendo humoresque sublimando, si hoc muneris esset sortita: qua ratione 
inventa solvuntur omnia, quae Picus contra aspectus ex philosophia deprom- 
sit nosque commemoravimus. 
Sed hujus facultatis facultatumve natura magis patebit ex sequen 
tibus. Nam de numero aspectuum Picus controversiam movens astrologis, 
argumenta etiam contra rem ipsam dirigit. Primum refutat rationes astro 
logorum, quas ab aliquota circuli parte deducunt. Sane hic Pico assentior, 
causam esse insufficientem, etsi ad veritatem alludit. Nam aspectuum octo 
recipio, si conjunctio connumeretur, sextilem, quintilem, quadratum, trinum, * 
biquintilem, sesquadrum, oppositum. Itaque etsi duodecangulum seu 30° 
pars est multiplex circuli, non est tamen aspectus. Contra 144° vel 135° 
aspectum faciunt, cum pars circuli multiplex non sint sed superpartiens. 
Alteram causam Ptolemaeus ex geometria petit, cujus haec fere est 
sententia: illas configurationes esse efficaces, quae angulo constituuntur tali, 
ubi linea, quae arcum anguli mensorem subtendit, certae parti de diametro 
totius circuli aequatur vel longitudine vel potentia. Suboluit nempe Pto 
lemaeo, subesse altiores rationes, quam sunt hae ex corporum et contactuum 
natura derivatae. 11 ) 
Hic increpat Picus Ptolemaeum ex Aristotele, quod res physicas tractet 
mathematice et ex figuris geometricis proprietates deducat rerum natura 
lium. At, o Pice, multum interest qua quis id ratione faciat. Si figuras 
architectos constituas, stulte facias: at si figurae addas architectum, jam
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.