Caput XIY.
663
denominat, et amanuenses numeros aliquos corruperunt; ut si dispositionem
ex ejus catalogi fide facias, dispositionem rictus, qui in coelo apparet,
minime exprimas, uti eam sane neque globus Tychonicus exprimit. 24 )
Sed et in Graeco Ptolemaei textu perversa est quinque stellarum in
dextro pede denominatio plagae, nam pro borea substituendus auster. Error
antiquus in versionem quoque Arabicam transit. Itaque retinuit eum Jo-
annes Bayerus, quod in oculatissima hominis diligentia mireris. Agnovit
enim Mercator in globo et stellas has in austrum transtulit: unde Weid-
nerus recte canit:
Qua dextram anguiferi plantam secat orbita Solis. 25 )
Nimirum globi, qui Tyclionis Brabei auctoritatem praeferunt, multa
hujusmodi persuadebunt incautis; dum imitatores mechanici eas stellas, quas
Braheus vel ob humilitatem vel ob alia impedimenta transiverat, de suo
addunt, imagines vero pictorum arbitrio relinquunt: inde factum, ut hae
stellae passim in globis Tychonicis et in Bayeri tabula perversissima
SiaQ&Qcoaei, in poplite dextro signentur, quas auctores in planta pedis esse
volebant, charactere pedis manifesto admoniti.
Permutavit etiam Bayeri pictor (utique dolente auctore) dextra sini
stris; unde plurima confusio in Ptolemaicae descriptionis cum coelo com
paratione: quae res a Brenggero non injuria reprehensa est. Fuit eadem
mihi cum meo sculptore contentio; qui cum vario molimine vix tandem
conciliasset pedum idoli mei propinquitatem ad hanc latitudinem humerorum,
postulavit sibi remitti dextrum cubitum et pertinacia vicit. Quam enim
Ptolemaeus a dextro cubito denominavit, ea hic quarta est Serpentis a fine.
Cetera ad Ptolemaei mentem optime.
Sed priusquam omnia taediosis numerorum acervis persequar, id ab
solvam de fabulis, quod coepi dicere: originem scilicet hujus idoli coelestis
esse ex dispositione stellarum: quo in coelum recepto jam coepisse poetas
cogitare de fabulis. Avienus Aesculapium hunc esse fingit, qui in vitam
revocato per artem medicam Hippolyto poenas Jovi cum exsolvisset, ful
mine percussus, in solatium tamen immortalitatem acceperit, hujus imaginis
suae in coelum translatione. Nimirum quia Aesculapium in serpentis ima
gine coluerunt Epidaurii, additum illi et serpentem innuit. Aliis placet,
Herculem puerum exprimi angues manibus prementem: qui equidem obliviosi
sunt et forte coelum nunquam ascenderunt, ut discerent, Herculem antea
ibi esse, nixum genibus, et capite sic urgere caput Ophiuchi, ut cum eo
arietare videatur. Aliis Triopas est, aliis Glaucus. Hinc Pontanus etiam-
num dubius alias fabulas accommodat orienti, alias occidenti, libro III.
Coelestium . 2 6 )
Si marsos domitosque angues et carmina quaeris
Colchidos, et victum somno verbisque draconem;
Haec tibi surgenti dat Serpentarius astro :
Si quaeras forte Eurydicen per gramina laeta
Errantem, atque anguis de vulnere multa gementem:
Serpentarius hanc obitu signabit iniquo.
Haec ex J. Firmico pene ad verbum.
Tanta est poetarum licentia, ut hoc idolum quotidie de mare in femi
nam transmutent: quid mirum si quibusdam et effeminatus fingitur? Per
Pontanum gitur licet vel Apollinem dicere Pythonis, vel Cadmum draconis