Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

664 
De Stella Nova Serpentari! 
Boeotii interfectores, vel Jasonem, qui Colchidos draconem sopivit, vel 
Aesacum, Egeries nymphae necem in serpente ulciscentem, vel quam ipse 
dicit Eurydicen. At quid si Lesbium illum draconem dixeris, a Phoebo in 
saxum conversum, illum qui caput Orphei rosit? Cernis ut reflexo collo 
ad Coronam, et quae hanc non longo intervallo sequitur Orphei Lyram, 
etiamnum in.Corona caput Orphei, qui lyrae dominus erat, quaerere videa 
tur? Sin hoc minus placet, Aristaeum in Serpentario agnoscito, Protea in 
Serpente; ut luctae causa pateat. 
At nihil accommodatius Laocoonte Virgiliano, quem serpentes ab exitio 
filiorum avertentem 
Corripiunt spirisque ligant ingentibus : et jam 
Bis medium amplexi, bis collo squamea circum 
Terga dati superant capite et cervicibus altis, 
Ille simul manibus tentat divellere nodos. 
Frustra quidem omnia. Nulla fabula quadrat. Refutat Manilius uno 
versu : 
Semper erit paribus bellum : quia viribus aequant. 
Omnes vero hactenus commemorati aut vicerunt aut victi sunt. 
Nunc a ludicris ad calculos, a poetis ad mathematicos veniamus. Nu 
meravit Ptolemaeus cum Hipparcho stellas 47 in Serpentario et Serpente 
et circum, in Scorpione 24, in Sagittario 31. Braheum sphaerae declivitas 
et aer horizontis crassus impedivit, ut non plures quam illic 26, hic 10 et 
13 mensas suis instrumentis ediderit. Bayerus oculatissimus fuit, illic 67, 
hic 29 et 32 notavit. Mihi voluntas nunquam defuit supplendi defectus 
hosce in Braheo, quantum poli Pragensis altitudo pateretur; at facultas per 
quam tenuis. Nam et pene solus et hebeti visu sum: stellulae vero parvae, 
horizonti vicinae et in splendore viae lacteae: et Braheanis instrumentis 
careo, nec coelum in Bohemia crebro est ad votum. Itaque vix unius ex 
omissis justa invenietur observatio; reliquarum seriem culminantium et alti 
tudines meridianas, quantum visu potui consequi, annotavi: quarundam et 
loca determinavi congressu stellae Martis, cujus calculum habeo exquisitissi 
mum. In plerisque juvit me mechanica et annotatio rectarum linearum; 
quoties ternae stellae in unam rectam aut proxime unam competebant. Cujus 
rei causa exhibeo tibi typum constellationis hujus. 
Nam ut rectae stellarum praesertim paulo remotiorum sese accom 
modent mechanicae, paulo aliter adornanda sunt schemata, quam ordinata 
vides Bayeriana. Cum enim mechanica versetur in planitiebus, et rectae 
omnes apparentes sint circuli maximi in coelo, et oculi nostri quasi in centro 
mundi, tenere oportet, quod circulus magnus ex centro sphaerarum in planum 
projectus fiat recta. Quodsi planum tangat sphaeram in aliquo puncto zodiaci 
(ut hoc nostrum planum tangit zodiacum in 18 0 **), omnes semicirculi magni 
latitudinum in hoc planum projecti fiunt lineae parallelae infinitae, ad pro 
jectam eclipticam rectae. Omnes praeterea declinationum semicirculi (utpote 
semicirculi maximi) concurrent in uno plani continuati puncto, quod recta 
ex centro sphaerae per polum mundi, qui est in hemisphaerio projiciendo, 
designat. Minores circulos quod attinet, puta parallelos aequatori vel eclip 
ticae et similes: ii projecti fiunt sectiones conicae. Omnis enim circulus 
hemisphaerii minor, cujus circumferentia removetur a puncto contactus prae 
cise quadrante circuli, projectus in planum fit parabole. Quodsi aliqua
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.