Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

666 
De Stella Nova Serpentari! 
latit. 1 0 5 ' bor., visus est medio fere loco inter borealissimam trianguli 
in fronte Scorpii et talum, proximus imae cruris, distans dimidio ejus, 
quod suprema frontis a duplici, et nondum in linea cruris. 
Die vero 16. Martii, quo Mars fuit in 3° 51' ** latit. 0. 59' bor., 
diametro Lunae supra talum pedis sinistri stabat, in linea ex talo supra 
mediam cruris. Sequenti 17. Martii, quando in 4° 11' /• fuit, cum lat. 
0. 58' bor., jam superaverat lineam ex corde Scorpii in talum parumper. 
Cum ergo sit cor Scorpii in 4° 17' talus igitur cadit ante 4° 11' y* 
parum admodum: scii, anno 1604. in 4° 7' **. Et quia diametro Lunae, 
h. e. circiter 32' inferior Marte: latitudo igitur ei septentrionalis erit 0. 26'. 
Et quia die 17. Martii Mars cum talo fuit, et in 4° 11' /, die vero 10. 
in 1° 42', processit igitur per 2° 29'. Et distabat ejus prior locus a talo 
per 1 0 32' via transversa. Et quia borealissima in triangulo frontis Scorpii 
est in 29° 8 ' 11 J_: hinc ad 1 0 42' ** sunt 2° 34', quod vides priori distan 
tiae 2° 32' esse quam proxime aequale, plane ut supra annotatum. Sequi 
tur hinc, imam cruris sinistri esse ultra 1 0 42' ><*. Proxime igitur in 1 0 
48' /, cum lat. 1 0 38' sept. Ilinc vero atque ex 16. Martii foeneramur 
etiam locum mediae cruris, addito, quod linea trium cruris relinquat genu 
sinistrum parumper in occidente etc. Rursum die 25. Maii vesperi hora 
11. Mars motu retrogrado jam superaverat talum et cor Scorpii. Nimirum 
calculus reponit eum in 3° 57'/, cum lat. 1 0 30' austr. Vides consensum. 
Erat Martis, cordis et cor praecedentis triangulum proxime aequicrurum, et 
minimum latus cordis et praecedentis. Mars tamen cordi paulo propior 
quam praecedenti, quod confirmat ejus locum. Porro linea ex media frontis 
per eam, quae sub vola pedis, transibat sub Marte. Cumque media frontis 
sit 1 0 54' austr. et Mars 1 0 30' austr., hinc intelligitur, volae latitudinem 
esse majorem 1° 30' austr. Die 28. Maii vesperi videri ea, quae sub 
vola pedis, non poterat ob Martis propinquitatem. Ac cum fuerit tunc 
Mars in 2° 56' /, latitudine 1 0 51' austr., itaque fixa haec circiter 3° 0' / 
cadit, latit. 1 0 50' aust. Harum itaque fixarum loca sat certa sunt. In 
ceteris, si me multiplex figurarum rectarumque pensitatio et qualiscunque 
meridianarum altitudinum observatio non ad minima scrupula duxit, at certe 
non longius aberrare passa est. 
Jam porro exhibebo et catalogum longitudinis et latitudinis earum, 
quae vel a Braheo nondum sunt in catalogum fixarum relatae, vel praeter 
Ptolemaicas in his sideribus visuntur. 
Primum perversa est 
est Braheo: 
I. Praecedens in ore. 
II. Quae in ore. 
V. Quae ad sinistrum oculum. 
VI. Quae ad nares. 
denominatio priorum in Serpente. Nam quae 
dicitur Ptolemaeo : 
Supra extremum maxillae in quadrilatero. 
Nasum contingens. 
In medio quadrilateri in rictu. 
Egrediens a capite ad partem Septentrionis. 
De his consului distantias Tychonicas observatas easque de novo subjeci 
calculo. Primae locus idem provenit qui apud Tychonem. Quae vero ob 
servationes tribuebantur secundae, prodiderunt locum eum, quem prima habet 
apud Tychonem. Pro secunda vero nondum inveni quicquam. Nam munda 
exemplaria observationum mihi non contigit adire. Neque recipi potuit haec 
secunda multoque minus sexta informis intra angustias meae tabulae.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.