Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

dextras libri partes occultabit. Quoties oculos permutaveris, nasus videbitur 
saltum facere, etsi quiescat. Postea ne nasum, sed pollicem inspicito im 
motum paulo longius a facie distantem: alternatis oculis faciet eadem pollex, 
quae prius nasus fecerat: at saltus non ita magnos faciet. Ex quo sensus 
communis judicat, pollicem plus distare quam nasum, quia minorem faciat 
parallaxin seu apparentis loci commutationem. 
Plane quadrat exemplum ad rem nostram. Quod enim sunt nobis bini 
oculi, id sunt astronomis bina loca in mundo; quod in exemplo nasus et 
pollex, hoc illis Luna et remotior aliqua stella: quod hic liber aut pavi 
mentum, hoc illis sphaera fixarum; quia ut pollex et nasus adhuc multum 
absunt a pavimento aut libro, etsi oculis solitariis inspecti tangere et tegere 
illa videntur, ita sidera errantia non in summo aethere inter ipsas fixas 
sunt, sed longe sub ipsis; videntur tamen in summo aethere esse, et Luna 
a diversis locis mundi inspecta apud diversas videtur consistere fixas. Haec 
rudia fortassis aliquibus paulo tardioribus proderunt ad negotium parallaxium 
intelligendum. 
Jam probandum est, quod sidus novum fecerit minorem parallaxin 
quam Luna, et non majorem quam Sol: adeoque absque dubio omnino 
nullam. Probo id duplici via. Primum |ic: observatum est sidus mense 
Octobri versans in occasu; mensibus vero Februario et Martio versans in 
ortu, habens eundem semper locum intra 6 ', quae refractionum et apud 
me instrumenti vitiolo desiderari potuerunt. Nam anno 1604. 11/21. Oct. 
ex tribus stellis inventus est locus Novae in 17° 39', 17° 40' vel 17° 42' x* 
cum versaretur in occasu. At 2/12. Febr., quando exoriens fuit observata 
per Aquilam, inventa est similiter in 17° 407 3 ', per cor Scorpii in 
17° 447s' x*, correctius ex Fabriciana in 17° 42' 
At si non longius abfuisset quam sexaginta Terrae semidiametris, et 
quievisset sub eodem fixarum sphaerae loco, satis magnam fecisset paral 
laxin. Occidat 0' /, oriatur 0' H; sit nonagesimus ab ortu .0' )(, qui 
elevabitur per tabulas Magini primi mobilis 23° fere, distans a vertice 67°. 
Itaque secundum parallacticam doctrinam cap. IX. Opticorum traditam et 
per tabulam parallacticam, sub semidiametris 60% et totali parallaxi 57' 
ostenditur latitudinis parallaxis 52' 28", horizontalis longitudinis 22' 16". 
Ac cum sit locus sideris in 18° x*, distans a 0' per 72°, longitudinis 
igitur parallaxis sub titulis 22 ' et 16" erit 21 ' 10 " in occasum: et sidus, 
etsi secundum veritatem sub 17° 40'/, apparebit tamen sub 18° 1 ' 10 " x*. 
Yicissim oriatur 0' fi, ut 0' ^ sit nonagesimus, qui elevatur per 33° 20', 
distans a vertice 56° 40'. Parallaxis igitur latitudinis (positis, quae prius 
posueramus) 47' 37", quae jam differentiam latitudinis facit (a priori 
52' 28") 5' fere. At semper eadem fuit distantia sideris a capite Ophiuchi, 
tam anno 1604. occidentis quam anno 1605. orientis: itaque et latitudo 
semper eadem, inter 1° 55' et 1° 57' sept. Sed pertexamus parallaxin 
longitudinis: prodit enim hic jam per altitudinem nonagesimi 33° 20', 
titulus pro longitudine 31' 35", sub quo e regione 78, distantiae 18° x* 
a nonagesimo, ostenditur parallaxis 30' 53" in ortum. Itaque manens 
sidus in 17° 40' x* videbitur tamen in 17° 9' 7" x*. Itaque locum per 
mutaverit a 17° 9' 7" fi in 18° 1' 10" x* P e r 52'. 27 ) Atqui locum 
nihil mutavit: certe nullo, quod cum hac quantitate comparari possit. 
In schemate adjecto sit A centrum, B superficies Telluris, EF ecliptica 
fixarum, CD iter diurnum Novae in confinio Lunae, sintque G, H duae
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.