Caput XYI.
673
contemta exilitas; quemadmodum, ait, in corpore humano ingens vitium, si
digitus, si nasus multis partibus superet molem totius reliqui corporis. Ut
igitur hanc objectionem per occasionem diluam, tria dicam: primo multo
incredibiliora provenire ex sententia antiquorum et Ptolemaei circa motum
fixarum: deinde proportionis inaestimabilem magnitudinem exemplis aliis ex
mundo desumtis stabiliam: denique compensationem mutuam ostendam, qua
nonnulla exsurgit inaequalissimorum aequalitas. Igitur quod motum corpo
rum mundanorum attinet, in Copernici hypothesibus globus Saturni in una
hora tranat 300 milliaria germánica fere, Jovis400, Martis 600, Telluris centri
740, Veneris 800, Mercurii 1000. Pulchra proportio, ubi semper velocior, qui
est Soli quiescenti motusque omnis dispensatori propinquior. Et quia Tellus
non tantum transfertur annuatim, sed etiam volvitur dietim, una igitur hora
partes Telluris, quae subsunt aequatori, 240 milliaria Germanica citra cen
trum conficiunt, reliquae minus, ut quaeque polis vicinior est. Additis igitur
240 milliaribus superficiei ad 740 fc centri, consurgunt mille fere milliaria,
quantum aetheris spatium urbs aliqua sub aequatore sita emetitur in una
hora mediae noctis: ita subtractis 240 á 740, restant 500 milliaria, iter
unius horae meridianae sub aequatore per auram aetheream. Unde subit
considerare, quia duplo celerior est trajectus Terrarum nocturnus diurno sub
aequatore, an hoc aliquid possit ad frigiditatem noctium, ex hac ceu quadam
ventilatione; et an etiam ob hanc causam tempori matutino major gratia,
quia partes Telluris, in quibus Sol jam oritur, eo momento recta feruntur
obviam aurae aethereae, cum partes, ubi Sol occidit, eo tempore quasi eri
piantur ex aura aetherea. Superest nobis Luna, quae super centro Telluris
in una hora 476 milliaria conficit, quia 60 semidiametris a Tellure abest.
Adde 476 ad iter centri Telluris 740, consurgit iter Lunae plenae 1216
milliaria per auram aetheream. Subtrahe vicissim 476 ab itinere centri
740, relinquitur iter Lunae novae in una hora 264 milliaria. Habes com-
mensuratam omnium siderum celeritatem ex Copernico. Fixae enim pro
loco sunt et quiescunt: Sol pro motore est et tuetur mediam mundi statio
nem immobilis; nisi quod physicis rationibus consentaneum effeci in Com
mentariis de motibus stellae Martis, corpus ipsius converti in suo spatio;
ut hac conversione speciem immateriatam, motricem, per amplitudinem mundi
circumagitet, quam sidera errantia omnia sequantur, ut quodque propius
ita celerius. 30 )
Ne vero hic trajectus in una hora per mille milliaria etiamnum tibi
videatur incredibilis, jubeo te considerare proportionem densitatis aeris ad
densitatem aetheris, quam in Opticis demonstravi; ex qua efficitur, ut multis
partibus incredibili numero tranquillior sit trajectus mille milliarium in una
hora per aetherem, quam est trajectus unius milliaris in una hora per
nostrum aerem.
Ito nunc ad Ptolemaeum et antiquam sententiam; omnia invenies incredi
biliora. In illa semidiameter sphaerae fixarum 20000 Telluris semidiámetros
possidet: ambitus igitur erit sexagies ter millium. Modesta sane multitudo com
parata ad Copernicanam; sed quae omnis in uno die circumire dicitur. Debentur
igitur uni horae semidiametri 2625, quarum quaelibet 860 milliaria continet. Hic
vide mihi immensum discrimen; Saturnus, qui est apud Ptolemaeum fixis
proximus, ut eas tantum non tangat, Copernico in una hora trajicit per
300 milliaria, Ptolemaeo 2257500 milliaria. Credendus est igitur velocior
apud Ptolemaeum quam est apud Copernicum 7525 ies - Quicunque tentaverit
Kepleri Opera. II. 43