676
De Stella Nova Serpentari!
cujus exuviae Romae asservabantur, et quo majorem et in septentrione visum
Braheus asseverabat. Proportio excurrebat ad 100000 longitudinis. Sed
ludicrum exemplum est. Aliud cape. Quantulus quaeso est homo ad Tel
luris globum? Computemus. A superficie ad centrum sunt 860 milliaria,
quae duc in 5000 passus. Ergo passuum sunt 4300000. Quintupluin autem
est pedum, nempe 21500000. Da hominis longitudini pedes omnino septem
et divide per hos illum numerum. Ergo si 3100000 hominum per ordinem
in eandem componas longitudinem, illa pertinget a superficie Terrae ad ejus
centrum. Et una Telluris diameter aequabit sexcentas amplius myriadas
humanae altitudinis. Hanc proportionem immensam hominis ad globum
Telluris fatentur omnes; at jam incredibilem dicunt proportionem Telluris
ad coelum Saturni, quae est 1 ad 12000, incredibilem proportionem coelorum
mobilium ad coelum fixarum immobile, quae est 1 ad 3000, multo quam illa
minor. Nempe non proportionem respiciunt, sed magnitudinem, cum ipsi
parvi sint. Equidem mundus Deo magnus non est, at nos mundo exigui.
Vide tamen etiam analogiam. Ubi superat magnitudo ibi deficit perfectio,
et in molis deminutionem succedit nobilitas. Amplissima sane est Copernico
sphaera fixarum; sed iners, motu nullo. Sequitur mundus mobilis. Hic
jam quanto minor tanto divinior, quod motum accepit tam admirabilem,
tam ordinatum. Neque tamen vegetante facultate constat locus iste, neque
ratiocinatur, neque discurrit: quod agit (dum movetur) non didicit, sed im
pressum sibi a principio retinet; quod non est, neque erit unquam; quod
est, id a se ipso non est factus; idem manet, qui conditus est. Succedit
ergo pilula haec nostra, tuguriolum nostrum, quod Tellurem dicimus, matrix
vegetabilium, ipsa intus informata facultate quadam mirabilium operum
architectatrice; quae accendit de se ipsa tot stirpium, tot piscium, tot in
sectorum animulas quotidie; ut facile molem reliquam prae hac sua nobili
tate contemnat. Denique vide mihi corpuscula, quae animalia dicimus,
quibus quid exilius in comparatione mundi fingi potest? At ibi jam sensus
et voluntarii motus, architectura corporum infinita. Vide mihi inter illa
pulvisculos hos, quos homines dicunt; quibus Creator hoc dedit, ut quo
dammodo a se ipsis nascantur, se ipsos vestiant, arment, doceant infinitas
artes et quotidie proficiant in melius; in quibus Dei imago, qui domini
quodammodo sunt totius molis. Et quis est nostrum, qui optet sibi corpus
mundi amplitudine, ut pro ea careat anima? Discamus igitur creatoris
bene placitum; qui et rudis molis et minutorum perfectionis auctor est:
nec tamen mole gloriatur, sed nobilitat illa, quae minuta esse voluit.
Denique per haec intervalla a Tellure ad Solem, a Sole ad Saturnum,
a Saturno ad fixas discamus paulatim conscendere ad agnoscendam divinae
potentiae immensitatem.
Et haec de objecta Copernico vastitate fixarum tanto libentius inserui,
quod pertinuerint ad incredibilem novi sideris magnitudinem aestimandam.
Nam si 4' solum occupavit (quantus Sirius apparet), jam per hanc hypothesin
Copernici tota machina mobilium multo fuit major; ut cui 3' solum tribue
bamus supra, si quis illam a fixis respiceret. Quam quidem magnitudinem
numeris exprimere supersedeo, veritus ne jam antea nimium ista profano
vulgo ad deridendum obtruserim.