Caput xvm.
679
Caput XVIII.
De puritate luminis, coloribus et scintillatione Novi Sideris.
Placet vero locum hunc diligentius pertractare. Quid enim est, quod
nobis hujus novi sideris notitiam conciliavit, nisi hoc ipsum ejus lumen tam
fulgidum, tam admirabile? Itaque magnum operae pretium, si, quod tento,
causas hujus fulgoris ex naturae penetralibus passim eruero.
J. C. Scaliger Exotericarum Exercitationum 63. causas affert ad scin
tillationem concurrentes quinque: magnitudinem, claritatem, motum sideris,
medium aeris et motum luminis in sidere. Quas causas qui diligenter exa
minaverit, is primam, secundam et quartam inter adjuvantes comperiet;
tertiam aut quintam pro praecipua habebit. Etenim quod prius cum Aristo
tele sum argumentatus ex scintillatione ad altitudinem, feci ad convicendos
Aristotélicos. Rem ipsam quod attinet, nihil altitudo per se potest, nisi
adsint causae ceterae aut per altitudinem praestentui’. Dictum est enim,
ipsis etiam planetis quodammodo convenire scintillationem, praecipue Veneri
et Mercurio, Marti obscure admodum, ceteris minime. Et sunt tamen hi
superiores, illi tres humiles, et Venus quidem humilior ipso Marte. Igi
tur in ea maneo sententia, quam cap. VI. Opticorum tradidi, quam et Sca
liger defendit, causam scintillationis ipsis stellarum corporibus inesse, seu
luminis ea sit motus seu corporis. Et prius de luminis motu.
Placet Scaligero et ipse vehementer approbo, naturalem esse in sideris
corpore vim luminis sese spargentis non sine motu. Rei obscurae explicatio non
admodum dilucida: declarabo exemplis, si forte sensum auctoris assequar,
dum meum promo. Exemplum puto satis aptum in motu cordis arteriarum
que; ut hoc quoque cordi cum Sole, vitae cum lumine, praeter ea, quae
cap. I. et VI. Optices dixi, commune sit. Non huc trahas exemplum, quasi
ut cor spiritum compressione elidit et transfundit in corpus, sic stellae cor
pus quasi quadam coarctatione sui lumen exprimat. Spiritus enim vitalis
corporeum quippiam est: lumen, sincerissima qualitas, crassa ista impulsione
non indiget. Sed tamen analogus aliquis intelligatur in stella motus, non
localis sed alterationis, secundum eam qualitatem, qua stella lucidum est
corpus. Imo vero vivum propono hujus alterationis exemplum in vivis car
bonibus; qui ab hoc ipso motu et quasi vigore alternante nomen vivorum
sunt adepti. Etsi hoc exemplum, si et celeritatem ei majorem affingas,
Veneris scintillationi magis respondet.
Hem hoccine est philosophari, eo paupertatis redigi: ut sententiae, ut
rerum causae a vulgo sint mendicandae? Nam me Christe, nihil est aptius
pro exemplo, quam id quod omnes concipiunt, quodque Patricius (vid. 1 , 247),
altissimum sapere visus, seu censens ita seu ex barbarica philosophia loquens,
certe imitatus est unice, stellas pronuncians esse flammulas; nimirum id
quod vulgo videntur et cujus rei expressam gerunt similitudinem et unde
apud plerosque, praecipue poetas, denominantur: quod supra et de novo
nostro sidere usurpavimus.
An ergo haec est in fixis causa scintillandi, quae nostris faculis causa
evomendi ex interrupto alios atque alios radios? Nescio. Et quidem de
nostra nova stella facilius hoc dixero, quia disparuit, quia subito ingens
reluxit, nullis adolescens incrementis: de fixis vero, qui aeterni sunt ignes,