Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

680 
De Stella Nova Serpentari 
causa est, cur non possim hoc affirmare. Nam si quaeras rationem, cur 
nostri ignes ita fulgurent, tam in foco quam in candelis et maxime in furnis 
chymicorum dum metalla urunt, invenies id quod in fixis inveniri non debet, 
ne illas olim cum nostris ignibus extinguamus. Pugna nempe existit cir 
cumstantis humidi aeris aut efflati ex metallo spiritus cum igne siccissimo 
et tenuissimo. Semper, qui locus igne occupatur, cum ab igne per vim 
extenuetur, circumstantem aerem gravem levi per sese incumbentem in sese 
rapit; semper ignis novas a materia vires adeptus, copia subvectus dispellit 
aerem. Igitur et pabulo nutritur quantisper durat et a circumstante medio 
impugnatur. Haec vero quomodo de fixis dici poterunt? aut quod ipsis 
pabulum? quis aer inimicus? quae aetas? quando ullam ab bis sexies mille 
annis desideravimus? Itaque sint ista exempla non substantiae sed luminis: 
de fixis vero maneat sententia Scaligeri, vim inesse in corpore perenni, 
adde et pellucido, luminis reciprocantis, analogon deflagrationi nostrarum 
flammarum. Nostro vero sideri vel idem corpus vel eandem vim luminis 
tribuemus, prout postea videbitur. 
Expendamus vero et alteram causam scintillationis a motu ductam: 
motu vero non translationis, quem Scaliger allegat, sed quem in adamante 
ostendi, conversionis, qua partium et angulorum politi pellucidique corporis 
alia post aliam explicetur. Ubi prima quidem causa non tollitur (lucem 
enim sideri nulla rotatio conciliat) sed instruitur hac secunda ceu quodam 
instrumento, ut et fulgura et colores varios, ipsa sese quiete continens, ex 
plicare possit: si fortasse prius tanta motus varietas in perennis corporis 
perenni facultate non satis aequis philosophorum sententiis excepta fuerit. 
Et translationis quidem motum, qui Scaligero erat in animo, nihil ad scin 
tillationem posse, ratione patet et experimento. Nam quid officiat radiis 
motus diurnus, si is vel non est fixarum (de Copernici sententia) vel fixas 
in tranquillo relinquit et quasi in capsa inclusas circumducit, de veteri 
recepta sententia. Nam quod aer noster per hunc motum a coelo atteritur, 
id fit infra Lunam. Itaque si quid posset hoc ad scintillationem, scintillaret 
etiam Saturnus et Jupiter. Tum autem, quae consequentia ab attritu aeris 
ad scintillationem? Videtur de soleis equorum ferreis loqui, cum in lapides 
aut durissimam glaciem atteruntur. Experimenta vero testantur insuper, 
non omnes fixas aequaliter scintillare, quamvis elevatione aequali super 
horizontem, aequali etiam magnitudine. Itaque cum diurnus motus omnibus 
aeque communis sit, non est idoneus ad efficiendam scintillationem. 
At illa, quam ego dixi, singularum fixarum rotatio his omnibus nomi 
nibus est potior. Nam et modum indicat scintillationis et colorum, quae 
sunt pellucidis familiares, ut in Opticis ostendi; eumque modum ex ipsa 
dispositione corporum stellarum deducit; tanto verisimilius, quod et colores 
perpetuos illos, qui sunt aliis stellis alii, in hac ipsa dispositione corporis 
stellae inesse necesse est, ut in Opticis probavi. Quare non metuo, ut 
perpetua esse non possint corpora stellarum, si angulosa aut si intus 
inaequaliter densa sunt, ut solent uniones, partibus aliis aliter pellucidi. 
Nam et hostis illinc abest, qui vim inferat, et sunt nobis in hac Tellure 
gemmae, si vim auferas, aeternae; et eae tamen partim maculosae, partim 
fissae, partim nubilae. 
Tum autem ipsa per se rotatio fixarum magna probabilitate, magnis 
exemplis nititur. Sed exemplum solus Copernicus dedit hanc nostram 
Tellurem; quae ut undiquaque Solis conspectu frui possit, rotatur in dies
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.