Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

682 
De Stella Nova Serpentari! 
quando maxima, et flagrantissimam : ubi magnitudine decrevit, scintillationem 
quoque minuit. 
Ultimo loco quartam Scaligeri pono; medii, puta aeris, habitum 
alium atque alium, qui visus nostri respectu paria facit cum magnitudine. 
Ventis enim perflantibus et humente aura, qualis fuit toto mense Octobri 
anni 1604, fulgidissima sunt sidera et grandia, hoc est conspicua valde: 
quare etiam eorum scintillatio : quod in Opticis putavi contingere ob con 
tactum oculi, ut in lacrumantibus. Non mirum igitur, quod mense dicto 
tantum prae se tulerit ardorem hoc sidus, cum esset per se magnum et 
clarum, plus quam reliqua omnia. Sed alia ratione pugnat haec causa, 
quod non haec tantum stella nova, sed et reliquae omnes, quae scintillant, 
magis id praestant recens ortae, aut jam occasurae, cum promicant e 
vaporibus, quam ubi paulo ante vel post ad medium coeli appulerint. Atque 
haec causa fuit, cur Nova in occidente posita tantum repraesentaret exsul 
tantium flammarum incendium. Ratio forte utrinque est eadem, non con 
tactus oculi, sed profundior aer, limpidus tamen et perspicuus. Nam qua 
parte is fumis obnubilatur, visui obstat, stellarum conspectum eripit, ferru 
gineum Soli, rubentemve et huic et sideribus ceteris colorem inducit. 
Solent etiam sidera utplurimum ab exortu colores projicere iridis: credo, 
quia lumen objectu aqueae materiae (quae quantum densitatis, tautura habet 
tenebrarum) diluitur. Tunc radiis per humores ingressis, quaecunque 
causa ipsis inest sideribus, lumen coloribus imbuens, ejus effectus tanto 
evidentius repraesentatur; quod ipsi per se humores seu media densa pellu 
cida refractione adjuvante colores eosdem iridis procreant, ut videre est in 
prismatibus crystallinis. Vide de his Optica mea passim; praecipue Cap. I. 
Ut autem concludam hunc locum : etsi verum est, et clarissimam purissi- 
mamque fuisse stellam, et majorem omnibus, et ut plurimum in occasu 
circa horizontem conspectam humidissimo aere, nihil tamen potuissent omnes 
hae causae conjunctae, nisi lumen ipsum in corpore stellae, motu vel facul 
tatis internae vel corporis ipsius creberrimo, causas scintillationis et colorum 
invenisset. 
Caput XIX. 
De Materia Novi Sideris. 
Omnis de materia stellae disputatio ab iis dependet, quae hactenus 
diximus. Cum enim in coelo nemo praesens affuerit: certe quidquid hic 
oculis non consequimur, ad quos lumina stellarum quadam speciei propa 
gatione delabuntur, id frustra nitimur indagare. Constat igitur ex dispu 
tatione de lumine deque scintillatione, duorum alterum fuisse, aut flammam 
aut corpus, sua constans materia. Si corpus fuit, aut igitur motum illum 
palpitantem intra sese tenuit, ex cujus paroxysmis illa scintillatio emicuit, 
aut ipsum per se pellucidum convolutione rapidissima rotatum fuit. Neu- 
trobique res citra vitae cujusdam imaginem citraque ministerium informantis, 
moventis vel vegetantis facultatis peragitur. Equidem faveo sententiae 
primae, flammam fuisse, quia ut flamma consumta est, quasi deficiente ali-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.