Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

•v 
Caput XX. 685 
qua Deus totum initio mundum est fabricatus : seu consistant aliqua coelestis 
naturae vi, ad eum modum, quo in hoc sublunari aere consistunt pingues 
illae seu mavis aridae exhalationes; quae conglobatae vi frigoris, in stellas 
discurrentes convertuntur.*) 
Illam sententiam theologi potissimum amplectuntur; et disputat ad 
ejus tenorem amicus meus Fabricius et ipse theologus, itaque ad traditiones 
avcunoXoyrjrug propensior, quod in astrologicis ut qui maxime demonstrat. 
A quo non indignante sed gaudente et applaudente, ultroque provocante 
atque idem contra faciente, sicut creberrimis literarum permutationibus sub 
inde dissentire soleo, ita dabit mihi veniam, si sententiam hanc ipsius, 
quae sese ex nostris privatis epistolis in publicum proripuit, eodem refutando 
persequar. Primum exorsus ille a theologis, rationem eorum de requiete 
Dei post diem septimum ipse quoque imbecillem arguit; secutus hactenus 
mearum literarum filum (v. s. p. 600). Sic enim ego ipsi, theologicam hanc 
interpellationem ex aliorum sententia proponenti, respondebam : metum videri 
non necessarium, ne Deum in novum scilicet laborem conjiciamus, si novi 
quid creet. Atqui si vel a principio consistant ista corpora, novum tamen 
et hoc fatendum, quod quae olim lumine carebant, jam illuminentur: quam 
actionem qui Deo transscribit, creatorem per eam constituit novi alicujus. 
Quid enim ? Numquid sex diebus creavit Deus Coelum et Terram ? Quid 
igitur die primo ? Dixit Deus, inquit divinus Propheta, fiat lux: atque hujus 
institutione finivit Deus diem primum. Itaque lucem producere creare est. 
Nisi forte lucem non novam intus in stella creavit, sed impedimentum et 
umbraculum externum removit? Quasi vero hoc Deo levius fortasse fuerit, 
quam creare novum aliquid; aut quasi hoc non pertineat ad creationem? 
Nam quid rursum die secundo creavit Deus? quid aliud nisi quod facto 
firmamento separavit aquas ab aquis ? Itaque inter secundae diei opera 
fuerunt et ista, conjuncta separare, obstantia removere. Tum autem polli 
cetur Deus ipse, creare novum coelum et novam terram. Atque hoc inter 
praecipuos Christianae religionis articulos relatum credunt omnes orthodoxi. 
Adde, quod iidem illi theologi, qui Deo potestatem in coelo creandi novi 
sideris abrogarunt, agnoscunt quotidianam ejusdem ¿pegyeiav in creandis 
novis animabus. Hoc ego iis objeceram, quibuscum erat mihi res. At 
Fabricius idem objiciens enervat, litem de animabus in suspenso relinquens; 
quod necesse non erat agenti cum certo adversario. Et hactenus de re 
ipsa inter nos consensus. Statim hinc digressus, sententiam hactenus oppug 
natam suscipit moderandam: noviter quidem lucere ista sidera, corporibus 
nova non esse. Primum astronomicam putat opinionem, corpora siderum 
horum de novo existere. Negaveram in literis, astronomicum esse dogma, 
qui primum atque a lumine deseruntur, nihil habent amplius, quod vel 
statuant vel refutent. Incensam esse subito stellam hanc indeque paulatim 
exstinctam; hoc astronomi visu indice confirmant: utrum autem corpora 
*) Plutarchus de placitis Philosophorum lib. III. cap. 2. 
Pythagoraeorum quidam cometam putant esse stellam ex earum numero, quae 
non semper videantur, sed stato tempore sua revolutione exoriantur. 
Idem Plinius et Aristoteles, qui hos refutat, quod dixissent, tunc cum non 
videantur sub Solem dvrtiv. At inquit ille, multi dvev dvatws '¡¡(paviaS^Oav, loco 
supra horizontem conspicuo. Hanc pericopen Plinius ridicule transtulit in occasura 
coeli parte non conspici Cometas.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.