Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

Caput XX. 
687 
illud vehementer urgeo, quod videatur Deus non bene consuluisse thesauro 
illi suo, quem latere voluit adusque aliam occasionem, cum Fabricius, cum 
Braheus eodem etiamnum potiantur quasi non exstincto. Illud diligenter 
considerare jubeo, omnem in via lactea lacunam hiatum videri, etsi nulla 
unquam ibi stella fulserit. Nam hoc ex Aristotelis Meteoris habent physici 
cognitum, si locum obscurum et luce carentem limbus lucidus aut albus 
undique circumeat, videri foveam in medio, quod Graeci chasma dicunt. 
Itaque ingenti cum applausu exceptus est Braheus, cum hunc hiatum appli- 
casset ad confirmandam suam sententiam, ejus anni stellam ex materia viae 
lacteae, quanta per hunc hiatum erat dispersa, fuisse coactam; consumtaque 
et quasi exusta stellae materia, relictum esse locum a lacte vacuum. Quae 
Braheanae sententiae verisimilitudo sic certat cum Fabriciana, ut ei con 
vellendae non aliis argumentis opus sit. 
Quartam conjecturam Fabricius a loco deducit: inter fixas consistere, 
igitur ut fixae, sic has quoque stellas videri perennes. Cur non etiam ad 
luminis perennitatem detorsit argumentum? Itaque si, quod est stellis 
maxime proprium, lucere, hoc quibusdam de novo contingit, ut luceant, 
quae prius non luxerant: quid mirum, si etiam inter fixas aliquae esse 
incipiunt, quae prius non erant, et cum lumine ipsa etiam corpora peracta 
periodo deperdant ? 
Satis opinor patere, causam nullam idoneam esse, cur quis existimet, 
novas istas stellas prius exstitisse quam viderentur; et postquam exstinctae 
sunt, reservari superstites ad novam illuminationem. 
Caput XXI. 
An motu recepta sit haec stella in profundum aetheris , et an fixarum 
sphaera in infinitum procurrat? 
Sed est alia philosophantium secta, eorum qui (ut Aristoteles de 
Pythagoreorum sententia, a Copernico repetita, immerito quidem pronunciat) 
non initium ratiocinationis ex sensibus deducunt neque causas rerum ad 
experimenta accommodant: sed qui ex abrupto et quasi quodam enthusiasmo 
concipiunt et depingunt intra sui cerebri parietes aliquam de mundi con 
stitutione opinionem: eamque ubi mordicus fuerint amplexi, jam porro ea, 
quae sub experientiam cadunt quaeque quotidie eveniunt et apparent, crinibus 
pertracta ad axiomata sua accommodant. Iis placet, novum hoc sidus et 
si qua alia fuerunt hujusmodi ex penitissimo naturae sinu, quem in infinitam 
altitudinem exporrigi affirmant, paulatim descendisse, donec ratione optica 
in tanta quantitate apparens oculos hominum in se converteret, indeque 
vestigiis retro lectis rursum in illam infinitam altitudinem subductam, tanto 
quotidie minorem, quanto pervaserat altius. Qui hoc affirmant, pars naturae 
coelorum consulentes, lege circulari hoc factum esse pronunciant: ut ita 
causa sit, cur ex descensu nexus et quodammodo prognatus fuerit contrarius 
ascensus. Id enim quomodo fiat in rotis est obvium. At uno verbo repel 
luntur: indulgent nempe suo vitio clausis oculis, ut verba sic sententias 
quoque ab intus proferentes, nunquam intro receptas sed ibi natas. Etenim 
'
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.