Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 2)

Caput XXVIII. 
725 
stellae nihil penitus audiebant, occulto instinctu suae naturae (quod ea in 
novam stellam respiciebat) ad novationes fuisse proclives. Atque etsi 
rerum publicarum motus, quod causas et modos ceterasque rerum singularum 
circumstantias attinet, ex coelo non sunt, nihil tamen impedit credere, quod 
hi ipsi jam dicti motus per Hungariam, Austriam, Moraviam, Britanniam, 
et quae atrociora per Livoniam, Moscoviam, Turciam, Persiam, Indiam, 
adeoque et propius nos in ducatu Brunsvicensi contigerunt, quaeque adhuc 
gliscunt per Gallias, oinniumque maxime per Italiam in negotio Veneto, et 
quae jam sunt in acie novaculae per Poloniam, Lithuaniam, Russiam, 
magnos ex hac ipsa stella stimulos acceperint: usque adeo cuncta veoate- 
Qi^ovxa experimur. 
Sunt qui haec extenuent nec digna dicant, in quae significatio novae 
stellae trahatur; cum atrociora contigerint olim, quando neque nova sidera 
fulserint neque comitia planetarum superiorum fuerint. Ego vero jam non 
disputo, cui rei accensa sit stella (fiet id postea), sed quid naturaliter in 
naturam sublimarem ex novae stellae fulsione sequi sit consentaneum, etiam 
sine expressa novae stellae notitia. Qui vero minora haec existimant, quam 
ut in iis agnoscere possint occultam quandam exstimulationem ardoris homi 
num, non quae consilio sit suscepta propter objecta obvia et consueta, sed 
quae ab interiore aliqua naturarum acerbitate fluat: iis ego sic sentientibus 
idem accidere puto, quod in nebula ambulantibus, ut quantisper ipsi se 
mutuo conspiciunt, tantam nebulae crassitudinem, qua circumdantur, non 
aestiment; ubi vero nebulam eminus conspexerint ipsi in sudo stantes, tum 
demum densitatem ejus oculos subeuntem admirantur. Sic turbas hodiernas 
extenuent qui velint: certum est, ubi tempus aliquod praeterierit omniaque 
quae hodie geruntur fuerint annotata, lectores sic judicaturos, omnino tumul 
tuosa fuisse ista tempora prae ceteris. 
Anno quidem 1572, postquam affulsit illa Cassiopeiae stella, quietae 
erant ut plurimum provinciae ceteris: at in Belgio et Galliis cum circa ea 
tempora res turbatae essent, tanta ex eo anno commotio de novo est 
secuta, non uno quidem ictu, sed per longam telam, ut totae illustres familiae, 
totae respublicae everterentur funditus novaeque exorirentur: quarum tur 
barum nondum finis, cum jam paucissimi supersint, qui primis initiis inter 
fuere; utrisque partium pessime multatis, iis etiam, qui mature se fuga 
subtraxerunt inque aliis regionibus consederunt, invidia incolarum et inopia 
mis^fe vexatis. Qua unius exempli inductione sive bene argumenter sive 
futiliter, illud certe unum citra damnum infero, arbitrari me, rerum publi 
carum moderatores ipsosque adeo Monarchas debere oculos animosque in 
hoc exemplum intentos habere diligenterque providere, ne major fide sit 
hodierna universitatis hominum exacerbatio; neve etiam nunc semina jacta 
sint longissimarum calamitatum tam intra Germaniam quam in vicinia; 
neve ea, ubi jacta videri possunt, negligentia et minimi laboris incommodive 
detrectatione tandem adolescant et penitus radices agant; adeo ut citra 
totius agri perniciem exstirpari postmodum non possint. 
Nam ut id tandem finiam, quod mihi ex naturae ordine dici posse de 
nova stella videtur: considerandum et hoc est, cum stella haec proxime 
eclipticam steterit juncta planetis tribus, lumenque coeleste simile affixis 
sideribus obtinuerit, ejus utique speciem, ut ceterorum planetarum et fixarum 
etiam in naturas nascentium hominum una recipi consentaneum esse. Itaque 
qui circa 9. et 10. Decembr. stylo novo nati sunt, ii Solem habuerunt
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.