726
De Stella Nova Serpentari!
junctura novo sideri; ut taceam illos, qui toto durationis ejus tempore iis
horis prodierunt, quibus sidus culminavit ortumve fuit. Atque hos omnes
consentaneum est naturam sortitos ■nojTefji&voav : quibus non consultum est,
turbas modernas quasi per manus transmittere, ut iisdem ipsi cum adole
verint misceantur. Magna est vis imaginationis in praegnantibus, quae
odia amicitiasque partium in foetus suos propagant; et quae maximas ab
hoste vel domino perpetiuntur injurias cum gerunt uterum , earum illi foetus
postquam adoleverint, acerrimi solent existere injuriarum illatarum vindices.
Haec est philosophia famosissimi illius Liechtembergii, quam verissi
mam exemplis compluribus, si non essent odiosa, comprobare possem. Qua
philosophia si Magi illi ad Herodem regem usi essent, professi gentem
novam, asperam, trucem, novatricem, servitutis impatientem, quae sub illa
biennali stella esset edita, succreturam: non valde mirum, si Herodes tyrannus
ex eo consilium cepisset exstirpandi illam in ipsa herba. Atque hoc fundamento
nixos puto eos (Braheum, Roeslimim), qui significata stellae novae, quae anno
1572. exarsit, in annum ab illo tricesimum et ultra contulerunt: quod qui
tunc nati sunt, ii hoc tempore elapsis jam 34 annis in viros succreverint
et rebus gerendis idonei sint. Tantundem quippe temporis fluxit etiam ab
exortu Magorum stellae, priusquam quid illa significaret in Christo, qui sub
ea natus erat, pateret. Respondet aetas et in eo principe, qui spreto
Turearum Imperatore Christianis se junxit et denique Baciam cessit Regi
Hungariae, ex quo tempore ut olim Africa sic jam Bacia semper aliquid novi.
Quae de nascentibus dixi, eadem ex parte et de illis intelligantur, qui
multis annis ante die 29. 30. Novembris stylo veteri nati sunt, quorum
Solis locum stella occupavit, aut si quibus in orientem incidit; quibus
similiter stella, quantisper quidem fulsit, non influxu sed commotione occulta
facultatum animae naturalium stimulos ad res gerendas addidisse credi potest.
Haec tamen intra hos terminos conquiescere necesse est; quae primum
atque ad speciem deducuntur, jam [hag kixxcov. Itaque non valde meditate
Fabricius magno Germaniae Principi ex eo solo, quod nova stella ortum
ejus sextili feriret, Sole sub ipsum exortum stellae in illo gradu versante,
ausus est felicia omnia et quidem magnam in imperio dignitatis accessionem
polliceri. Quod hoc loco non alio consilio recenseo, quam ut moneam, quae
sic ego de genesibus dixi, longissime diversa esse ab astrologorum et ab
his ipsis Fabricii decretis. Nam ut nihil dicam, longe quaesitam esse hanc
stellae cum illa genesi cognationem interventu Solis : longe aliud est, aliefuem
anno 1605. inquietari ex occulta stimulatione naturae suae per stellam
facta, et eundem ex hoc anno 1605. in posterum praecipuam dignitatem
in Imperio Germanico exspectare debere suisque consiliis Imperii statum in
melius emendaturum. Hoc consilii est circumstantiarumque sublunarium,
illud naturae.
Caput XXIX.
De Trigoni ignei naturalibus effectibus.
Interjicienda est separata haec explicatio non tantum ideo, quia imper
fecta videbitur trigoni ignei descriptio, nisi paucula aliqua respondeantur