Caput XXIX.
727
ad infinitas astrologorum praedictiones ex trigono igneo desumtas: sed
etiam quia in sequentibus ignei trigoni circumstantia cum stella implica
bitur: ut clare pateat, quo respectu id fiat, et quid trigonus igneus per se
possit quidve a stella adjuvetur; denique ut fiat separatio eorum, quae ex
astrologorum decretis conjunctioni magnae adscribuntur, ab iis, quae astrologis
et nominatim Fabricio meo spei metusve et varia praejudicia suggesserunt.
Nam secundum principia Cap. 26. 27. usurpata credi potest, Deum ipsum
aliquam rationem habere eorum, quae sincera mente ex astrologicis prae
ceptis depromuntur: ut plurimum expediat ea perpurgata haberi. Et dictum
quidem est proximis capitibus etiamque in superioribus sparsim, quid natu
raliter in facultatem globi Telluris eam, quae meteoris praeest, potuerit
haec conjunctio Saturni, Jovis et Martis, quae annis 1603, 1604. initium
fecit trigono igneo. Astrologorum quidem decreta sic sunt comparata, ut
melancholico homini metum conflagrationis mundi injicere possint. Quorum
persuasionem jam confirmare incipiebant calidae nonnullae annorum sequen
tium partes: haec ipsa vero aestas anni 1606, quae humiditate excedit
modum, funditus iterum convellit. Sic olim anno 1524, cum astrologi ex
opinione trigoni aquei luctuosa et horrenda diluvia praedixissent (comp.
Vol. I, p. 666) : creduli nonnulli desertis planitiebus in montana sese recepe
runt. Atqui non aquis illi, sed paulo post sanguine agricolarum inundante
non pauci periere. Vana est itaque squalorum et siccitatum ex solo nomine
ignei trigoni exspectatio. Non minus enim pluviarum, nivium, diluviorum
erit per hos 200 annos, quam exacto aqueo trigono fuit incendiorum, ful
minum siccitatisque. Dictum enim capite VI. denominationes ab elementis
et sic etiam ab igne venisse trigonis, non ex natura sua, multo minus ex
effectu, sed ex mero astrologorum arbitrio. O vanitatem infinitam astro
logorum, qui nunquam sapere incipiunt, nunquam cessant his futilissimis
denominationum ludicrarum fundamentis prognostica sua superstruere!
Quid? nonne quidam eo amentiae sunt progressi, ut quia certum habe
mus Christiani, „Coelos et Terram qui nunc sunt, igni reservari in diem judicii:“
hunc illum ignem, hoc tempus 200 annorum illud tempus esse adventus
Domini, diei novissimae et Judicii extremi ausi sint conjectare? Qui praeter
stultitiam opinionis de ignitis temporibus impietatis etiam rei fiunt, statuentes
hunc mundi interitum futurum secundum naturae cursum: sic ut ex motibus
coelorum tanto ante praedici possit, cum teneant fideles omnes, hunc ad
ventum Domini fore plane improvisum, adeo ut furis alicujus irruptioni
comparetur. Contra hujusmodi vesaniam inculco firmissimum hoc axioma:
rei naturali, qualis est iste reditus trigonorum, non adhaerere ullam signi
ficationem ullius praeternaturalis, nisi accedat voluntas et arbitrium ejus,
in cujus potestate res illa praeternaturalis est posita, ut cum iride res
habet. At constat, motus coelorum permitti naturae.
Jam quod homines attinet eorumque congregationes : etsi quidem con
junctionum magnarum ipsarum inter ipsos evidentes videre licet effectus, ut
supra dictum; etsi etiam ad articulos conjunctionum multa specialia sese
accommodant ex historiis; quae Petro de Aliaco Cardinali dederunt occa
sionem, comparandi historias et religionum periodos cum astronomia; 39 )
quorum aliqua capite septimo in tabella sunt ob oculos posita: tamen qui
diligenter omnia expendit deprehendet, non sub ipsos articulos revoluti
trigoni ignei novam aliquam rerum faciem ex improviso exstitisse. Quidquid
enim experientia per modum naturalem transscribere potest his trigonorum
»ai
3tS . .
kj . !
*
W.i'1
jkj|l
•jy
Wt L I
№
1
S
iti 1 '
. 4 '
Mt
i 41
fi?
«i* i
ii %