728
De Stella Nova Serpentarii
permutationibus seu potius magnis conjunctionibus, id hac generali voce
turbationis rerum per sese mobilium comprehenditur. In iis quippe negotiis
iisque rebuspublicis, quae jam a multo tempore turbabantur leniter, novi et
praecipui tumultus excitati sunt, idque ante triennium tuto praedicere potui
etiam hac vice futurum.
Imperium vero plane novum inter homines constituere, regnaque et
principatus transferre, mutationes religionum seu procurare quae sunt in
melius, seu permittere quae in deterius vergunt; haec inquam opera non
naturae sed solius sunt imperscrutabilis providentiae divinae solentque
utplurimum a tam contemtis initiis progredi, ut quam plurimos annos, saepe
etiam non unum seculum lateant, aut quamvis appareant, tamen ab ejus
aetatis hominibus contemnantur. Haec igitur ego ante hoc triennium (cum
ex more de trigono igneo aliquid Germanico idiomate perscriberem) cum
nondum accessisset nova stella, sic solitus sum applicare ad nostra tem
pora, ut fidenter pronuuciaverim: frustra nos inhiare rebus plane novis
mutationibusque talibus, quales astrologi nobis ex trigono igneo praedicerent,
neque perpendere, quod proximo seculo tantae jam mutationes praecesserint,
ut vix majora speranda vel exspectanda sint. Itaque quicquid post hoc
initium trigoni ignei futurum esset, id aut jam antiquam et centum annorum
esse fabulam: aut si quid plane novi seratur, priusquam id in eam adolescat
magnitudinem, ut oculos incurrat, plurimos ex iis, qui hodie sunt, vitam
deserturam, itaque inutilem et irritam esse ipsorum curiositatem. Desinant
igitur homines (occasione hujus quidem initii de trigono igneo, solitarie et
naturaliter considerati) somnia sibi fingere magnifica: Tureae de opprimendis
Christianis, Christiani de subvertenda domus Othomannicae tyrannide aut
de convertendis ad fidem Christianam vastissimis Asiae regnis, Persarum
Regi parentibus, eo quod trigonus igneus faveat religioni Christianae scilicet;
partes per Europam litigantes altera de alterius exstirpatione aut recupe
ratione , quae citra ingentem orbis Terrarum concussionem et inauditos
tumultus fieri vix possint. Quaecunque enim hujusmodi sperari vel metui
pie soleant, eorum semina nondum certe sufficienter apparere, ut astrologus
verisimilem inde conjecturam formare possit, quam diu quidem solas con
junctiones magnas intuetur, quod facit is, qui ipsam etiam stellam naturalem
et astrologicum effectum esse statuit magnae conjunctionis: ut Fabricius
non obscure, ut astrologi alii, qui scripserunt priusquam nova stella com-
paruisset. Nam quod nova stella praeter naturae usitatum cursum ad con
junctionem accessit: de hujus rei praeternaturali significatione nondum
quidem coepi dicere, fiet autem paulo post: in praesens vero inculco quod
paulo supra dixi, nimirum quae ex planetarum configurationibus non signi
ficantur per naturae quendam modum, plane non praesignificari.
Quae dixi, naturali argumento ex ipsis magnis conjunctionibus ducto
confirmavi: non esse cur ob hanc nuperam conjunctionem praecipuum aliquid
majusque quam superioribus duobus seculis, naturae vi, exspectemus. Nihil
enim interest ad rerum humanarum statum commovendum, ab igne an ab
aqua trigonus denominetur: at hic multum interest, multi an pauci planetae
iique prope an laxe et eminus coeant. Cum enim ea hominis facultas,
quae capax est harmoniarum inter radiationes coelestes, ipsa quoque det
hoc homini, ut sit animal sociabile, ipsa nimirum sit fundamentum et prin
cipium politiarum per singulos sparsum (instinctus enim est potius apud
homines, quam consilium, in unum coire, Deo providente imbecillitati ratio-