Caput XXIX.
731
que ardentibus omnium animis ob causas, quod ego jam infero, coelestes.
Una sola ars typographica facile evicerit, ineffabilem fuisse tunc temporis
hominum industriam: si quis paulo diligentius perpenderit, quota manu ars
indigeat, imo quot exempla quam paucis manibus perficiantur, denique quot
gradus intersint, priusquam a sigillis, quibus Scaliger existimat admonitos
de typograpliia majores nostros, ad hodiernam artis magnificentiam per
veniatur. Typographia nata vulgati libri; hinc universi passim per Europam
ad literarum studia se contulerunt; hinc natae tot academiae, tot subito
docti viri exstiterunt, ut brevi caderet eorum, qui barbariem retinebant,
auctoritas; nec quieverunt hominum desideria, donec novi ordinis, qui lite
rarum studiis ex professo operaretur, auctor exstitit, a quo tempore omnis
prope religiosorum ordinum auctoritas ad hunc transiit; nisi quatenus anti
quiores illi, suarum rerum satagentes, ipsi quoque ad literarum studia se
conferunt. Ex navigationibus et commerciis occasio est oblata Europaeis,
Christianam fidem apud barbaras et huc usque ignotas nationes latissime
propagandi: contra ex academiis et libertate disputandi et ex librorum
copia et typograpliiae commoditate, nimirum ex eruditione et inquietudine
publica orta est denique ingens illa, et omnibus seculis memorabilis secessio
plurimarum Europae provinciarum a sede Romana. Rem ipsam cum iis
circumstantiis, quibus est descripta, altius indeque a divina providentia pro
fectam, nec intra naturalium causarum angustias cogendam, plane persuasum
habeo; nec negant, qui eam vituperant. At inest in re ipsa universale
quippiam et per omnia reliqua .humana negotia spectabile; puta inquietudo
et fervor hominum per haec tempora praecipuus: de quo solo jam mihi
sermo, dum exempla quibus iste fervor probatur commemoro. Cum enim
ex stimulis coelestibus concitati essent omnium animi, facileque invicem
copularentur vicini quacunque de causa: hinc ortae tot seditiones, factiones,
dissidia, bella, tam religionis quam imperiorum causa. Inter ipsos Mahu-
metanos, qui hodie cum Christianis et Judaeis multitudinem generis humani
ex aequo fere tripertiuntur, nonne hoc seculo nova civilium bellorum fax
ex dissimilitudine religionis ipsorum exarsit, quae Tureis oliin exitium alla
tura videtur? Et quia anno 1504, 1524, 1563 capitales conjunctiones fuere,
puto hinc etiam tanto facilius oriri potuisse communem causam, quae plu
rimarum longissime dissitarum gentium amorem animosque copulat: ut
quoties in Galliis, in Belgio, in Britanniis depugnatur, non desint in Hun-
garia, in Polonia, in Germania, qui contrariis votis suae quisque partis
fortunam prosequantur, suam rem agi putent: quamvis interina si communi
hoste carerent inter se ipsi pugnaturi essent.
Dices ista esse Spiritus S., qui per diversitatem linguarum cunctarum
gentes in unitate fidei congreget. Nec nego ego hoc, et omnia huic Spi
ritui transscriberem, si non tam multa hujusmodi de malo essent: si non
utrisque partium hostiliter se mutuo insectantium, quod non est a S. Spiritu,
studium hoc idem esset. An est hoc contemtibile, ipsas etiam antiquitates,
quae hodie vel defenduntur constantissime vel eruuntur pertinacissime, hodie
nitere, omnes earum fuligines diuturnitate temporis contractas expurgari,
coloribus luculentis induci, ut si fidem solis oculis habeas, omnia nova pro
nuncies? An unquam est auditum, partes adversas regionibus non valde
dissitas classibus instructis ire ad antipodas, ut illic de rerum summa
decertent, quasi non aeque sit expeditum domi mori ? An unquam florente
Romanorum imperio Sarmatica vel Germanica classis ex mari Balthico