734
De Stella Nova Serpentari!
et operta tumescere bella. Nam qui hoc in catalogo annotatum nomen
habet, is habet quod sibi ab hac conjunctione metuat, ne ea tantos stimulos
afferat, ut in apertum prorumpant mala hactenus bene condita. Itaque quod
Ilungariam seditionibus, Moraviam depraedationibus flagrantem vidimus, ejus
rei haecujpsa jam dicta et in hominibus ipsis sita causa fuit. Sagittarius
hic Hungariae, Cassoviae, Moraviae nihil nocuit. Attinuerunt enim mala
ista /elbiam^Austriam et Styriam; quarum illa sub‘Libram, haec sub Capri-
cornuiliu refertur, neutra sub Sagittarium conjunctionis hospitium. Atque hoc
vel uiio^etentu ego causam meam, a communi astrologorum causa hic divisam,
mirifice comprobatam existimo. Delectum tamen inter homines admisi, ut
quibus hic conjunctionis locus praecipua geneseos loca attineat, dummodo
et agiles atque harmonicae naturae sint, ii praecipuos ex hac conjunctione
stimulos persentiscant.
Quae igitur hoc capite perscripsi, tu candide lector sic legito, ut quae
scripta sunt, antequam novum sidus arderet, anno nimirum 1603, quo
maxime tempore astrologorum vaticinia de trigono igneo manibus terebantur.
Jam porro vero disputabitur, quidnam ex eadem magna conjunctione sit
colligendum, postquam Deus Opt. Max. novo sidere ad locum conjunctionis
apposito immensam inter hanc et superiores conjunctiones distinctionem
fecit. Ubi, etsi paulo liberalius indulgebitur conjecturis quam hactenus,
nihil tamen causae erit, cur mihi me a me ipso dissentientem objicias.
Hactenus enim principiis usus sum astrologorum ipsorum confessione natura
libus: jam porro adsciscemus plus quam naturalia, utrinque vero cum hic
tum illic sub conditione verae suppositionis conjecturae formabuntur.
Caput XXX.
Quo fine 'praecipue incensum sit Novum Sidus.
Quae cap. XXVIII. et XXIX. diximus de effectibus Novi Sideris, ea
respiciebant stellam hanc, ut unam ex causis naturalibus, suntque consen
tanea, quaecunque ex opinionibus ex cap. XXVI. valeat. Jam porro vero
dicemus aliqua apud illos solos valitura, qui persuasum habent, sidus hoc
non casu, non naturae necessitate, sed certo consilio et speciali providentia
Dei accensum fuisse. Quo fundamento posito latissimus nobis campus ape
ritur ad manticen universam.
Pleraque enim divinationum genera apud gentes nitebantur hoc funda
mento, quod per somnia, per exta victimarum, per animalium occursum, per
monstrosos partus, per fulmina, ventorum procellas, aquarum eluviones,
terrae motus, ostenta coelestia, cometas et similia Dii hominibus responsa
dare crederentur. Frequentissima est apud Dionem vox re sn&eux&ir, quae
hoc ipsum significat. Inprimis vero memorabilis est illa Cyri deprecatio,
quae sive de Persarum sive de ipsius Xenophontis theologia testatur. Sic
enim Cyrus, cum responso mortis accepto sacrificaret: Jupiter patrie, tuque
Sol et yos Dii omnes, istas suscipitote hostias, quibus ego, rebus multis et magnis
gestis, supremam manum feliciter impono simulque vobis gratum me exhibeo : quod
voluntatis vestrae signa mihi dederitis per victimarum exta, per ostenta coelestia,