De Calendario Gregoriano.
5
i literis ad Maestlinum
idum Calendarium Gre-
it, facile apparebit per-
ranae formulae addicti
nschius in vita Kepleri,
litia imperii Ratisbonae
alendarii consultandum
ma) adesse jussum esse
„in comitatu Caesaris
ts ad Calendarii correc-
i ad editionem paratum
itus“.
atione Calendarii, quae
ero amicissimos, Maest-
eam ipsam ob rem e re
jdam de Calendario re
tis.
lendis et difficultatibus
Calendarium antiquitus
opinionibus usitato Ca-
1 emendando Calendario
ius Pontifex Romanus
ret. Petrus Pitatus,
nnonica med. sec. XVi.
ili parte difficultatibus,
•rere conatus summoque
s ingenii et doctrinae
nnua Solaris atque Lu-
eteres ecclesiae canones
onae 1560) haud indig-
t et confirmaret, quam-
■ aut justo minus proba-
factum esse negari non
, ut Calendarium emen-
braeorum blacterationes
2 diebus septem in anno
;urreptis efficere poteris
a posteris relinquens“,
arth. Schoenbornius
mus, Pitati discipulus,
!) aliique simili qua Pi-
Juliani, et implorabant
lo anni rationem emen-
n de his inquirere atque
m emendationem justam
confusione vix unquam,
.ticus, Gregorio XIII.
oposuit, quam cum per
S. Dominici, praeses fuit
orum Clavium, Bam-
bergensem, celebrem illum mathematicum e soc. Jesu, qui posthac novi Calen
darii causam omnium maxime egit, examinatam, Christiani nominis Principibus
et celeberrimis academiis Pontifex transmisit, ut res illa, ad universos per
tinens, omnibus consentientibus transigeretur. Edictis pontificalibus (d. d.
25. Febr. et T.Nov. 1582) novum Calendarium promulgatum et strictis verbis
omnibus Christianae fidei addictis quasi immutabilis norma impositum. Iluic
Pontificis M. decreto homines Augustanae fidei addicti tantum abfuit ut mo
rem gererent, ut acerbius in ipsum inveherentur, quod non Calendarium in
staurandum, sed haereticos opprimendos spectaret. Jam in re ista sacrorum
formula agi credebatur. Opponebantur Romanorum arrogantiae verba Lu
ther i (Herrlich Bedenken des tewren Mannes Gottes Lutlieri seligen von
dem jezundnewen Bepstischen Calender, 1584). Mathematici et theologi Lu-
therani magno certamine in aciem procedebant: Maestlinus (Nothwendige
und gründliche Bedenken von dem uralten Römischen Calender, Heidelb. 1584,
paulo post: Alterum examen novi pontificialis Gregoriani Calendarii, Tubing.
1586), Helisaeus Roeslinus (Kurz Bedenken von der Emendation dess
Jars, durch Babst Gregorium den XIII. &c., gestellt durch Lambertum Flori
dum Plieningerum. Strassburg s. a.), Martinus Chemnicius (Bericht vom
newen Bäpstischen Calender an den Landgrafen zu Hessen, 1584), Lucas
Osiander (Bedenken ob der neue pabstische Calender eineNothdurft beiden
Christen sei, 1583), Scaliger (De emendatione temporum, 1583), schola
Neapolitana Nemetum (Comment. de Calend. Heidelb. 1585), Thomas Lyd-
tat, Oxoniae rector (Tractatus de variis anni formis. Lond. 1605, qui his
verbis concludit tractatum suum: si quando nostram anni formam cum meliore
commutare opportunum censuerimus, a pontificia quam maxime diversam eli
gamus), Origanus (Elenchus Cal. Greg. Frankof. 1612), Calvisius (Formula
Calendarii novi, 1613) &c. &c.
Quae in his libris ab iis, qui Lutheri formulam amplectebantur, instau
rando Calendario objecta, quin a pontificiis impugnata sint, quis dubitabit?
Primum locum inter defensores Calendarii Gregoriani obtinet Chr. Cia vius,
de quo Sixtus Y. tale tulisse fertur judicium: „si Jesuitae nulla alia re de orbe
Terrarum bene fuissent meriti, id tamen laudi iis cederet, quod Clavius,
mathematicus tam eruditus et celeber, e scholis eorum prodierit“. Clavius ma
thematica laude floret, non quod nova evigilaverit, sed quod eximia fuit do
cendi aliorumque opera in suum usum vertendi facultate. Cognita habebat
veterum recentiorumque scripta, e quibus mira facilitate nucleum excerpebat
eaque in optimam formam conversa reddebat, ita ut multis inventor rerum ab
ipso proditarum videretur et a plurimis quasi princeps mathematicorum cole
retur. Sed inclaruit maxime Clavius, quod ecclesiae Romanae addicto ponti
ficii, ut suam causam agenti, non potuerunt non plurimum tribuere. Copernici
novationes evertendae erant, Calendarium novum Romanum contra Evange-
licorum impetus tuendum, omnino, quantum in ipso erat ut mathematico, res
catholica mathematicae quoque nomine contra novatores defendenda. Hoc
munere strenue et ingeniose fungebatur Clavius, neque mirandum est, socios
ejus in defendenda fide catholica maximi fecisse illius operam. Gregorianum
Calendarium defendere intererat Clavii, quod ipse insistens Lilii propositio
nibus magnam in instaurando Calendario operam posuerat eoque intensius
illius oppugnatores quasi ipsi malevolos refutare studebat. Clavius Lilii pro
positiones in congregatione in hunc finem convocata magna eruditione exami
navit, et approbatas in ordinem redegit, in ordinem redactas magnisque dia-