Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 4)

REVERENDISSIMO PRINCIPI ET DOMINO 
D. MELCHIORI EPISCOPO 
VIENNENSI ET NEOSTADIENSI, 
S. C. M. a Consiliis secretioribus ejusdemque Consistorii Directori, Domino 
meo gratiosissimo. 
Reverendissime Praesul, domine gratiosissime. Quibus de causis com- 
mentatiunculam meam de anno natalitio servatoris et Domini nostri Jesu 
Christi, superiori anno vernacula lingua in publicum emissam, S. C. M. dedi 
caverim, ex ipsa dedicatione libelli et praefatione ad lectorem manifestum est. 
Cum autem M. S. in publicis negotiis tot regnorum et provinciarum guberna 
tionem attinentibus soleat R. D. T. consilium requirere : verisimile mihi erat, 
eodem etiam hujus literariae causae, quae inter me et adversarium meum ver 
satur, cognitionem rejectum iri. Ea mihi inter causas praecipua fuit, libellum 
e vernacula lingua in latinum sermonem transferendi, scilicet ut ex idiomate 
disputationibus hisce ex antiquitate petitis accommodatissimo tibique familia 
rissimo, tanto expeditius perciperes argumenta, quibus utrinque controversiae 
status innititur. Accipe igitur translationem et recognitionem hanc nomini 
tuo per orbem celeberrimo inscriptam sereno vultu, et interdum ex illo im 
menso publicorum negotiorum oceano eluctatus post exiguam hanc velut insu 
lam succede jucundae quietis capiendae et animi reficiendi causa; quin etiam 
in terram exscensione facta ad dijudicandum conside: nullum in hoc secessu 
periculum, nulla temporis jactura, satis te mature quamvis latitantem, quamvis 
non advocati deprehendent abripientque negotiorum fluctus. Denique ubi 
fidelem operam a me navatam antiquitati cognoveris: posthac tanto impensius 
me meaque studia contra calumnias, novationis et ignorantiae soboles, tuere; 
meque S. C. M. ut benevolentissime coepisti commendare perge. Vale. Lincii 
Vili. Calend. Aprii, anno Christianorum occidentalium MDCXIV. 
Rev. D. T. 
Studiosiss. venerans et colens 
S. C. M. &c. Mathemat. 
Joan. Keplerus.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.