Prooemium.
283
i simo quarto,
;laritudinis et'
> amoenitate,
mvertit. Illo
jittario, signo
:orum; adeo-
rioribus, cum
)ve erat con-
mjuncti Jupi-
altior Marte,
existi, facem
mis agitatam
.io, talis scin-
,tur, stipendia
piatione, tum
nni supradicti
adinis autum-
.udinem mira-
;i pro modulo
u inter ceteros
msium de hac
neo Teutonico
neo latino, in
itilandi. Non
ccasione anno
tem refellendo
jrvatoris anno
stum natum 4
ione censemus
i, quae Magis
magna superi-
riodi annorum
o Q. Caerellio
gentium aeras
e cognitionem
ivi, si et ipse
ur, triplicitatis
uasi clavum in
idito, ludosque
o magno genti
quibus jus est
e prima cavea spectare, cognitione siderum nobilitatis per integrum annum
exhibuerat): si hanc inquam secularem celebritatem ego repetitione et ema-
culatione Christianorum aerae totius occidentis usu confirmatae paulo diligen
tius exornarem.
Occasio vero, quae me invitavit, ut novi quid de numeratione annorum
mente conciperem, fuit ista. Cum in £>tyriam venissem durante stella, libellum
reperi venalem Graetii excusum, nomen auctoris erat Laurentius Suslyga
Polonus ejusque Praesidis Joannes Deckerius S. J. theologus, quo libello ex
plicabantur argumenta, quibus conficiebatur, Christum non uno solo nec duobus
tantum annis, ut Scaligero visum, ante principium aerae nostrae natum esse,
sed quatuor solidis annis. Quae argumenta cum ego ex suis fundamentis ex
aminassem: vera omnino reperi, adeo quidem, ut etiam ad quintum annum
vis illorum porrigeretur. Quae tanto fortius animum meum occuparunt, quanto
major et sublimior per hanc sententiam eique innixam cognationem cum stella
Magorum evasit contemplatio novi sideris.
Itaque non tam necessitate meae materiae, quam peculiari quodam veri
tatis studio impulsus, id operae mihi dandum putavi, ut sententia per se vera
et certa etiam per me innotesceret. Vidi namque multa obstare auctori, quo
minus ille genus humanum in suas partes pertraheret, nisi publice adjuvaretur.
Ex una namque parte Christianorum officiebat illi auctoritas magnorum viro
rum, qui causam hanc nuper admodum praejudicaverant: ex altera partium
quas sequitur despectus, qui plurimos fascinare solet, ut res etiam bonas
propter odium personae repudient et abjiciant. Denique et genus scriptionis
tale est, ut in paucorum eorumque fere mathematicorum manus devenire soleat,
ceterarum professionum homines plerumque lateat: et novitas ipsa remorari
solet assensum solitudoque auctoris; difficulter hominum animis evelluntur
usu tuta multorumque consensu stabilita. Quodsi sententiam hanc in meum
libellum de stella nova transscripsissem: hac ratione communiorem illam me
facturum speravi; quod materia de novo sidere curiosa est inque multorum
manus ventura censeretur.
Hanc igitur appendicem cum invenisset Rosimus adversarius meus, esset-
que et ipse jam a multis annis privato studio chronologus, primum in libro suo
de Cometa, quo de supra, deinde anno 1610 in alio libello de Navigatione
septentrionis, tertio anno 1611 in pagellis de eadem materia et denique anno
1612 in libello fatidico ad Imp. Caes. Matthiam edixit, se sententiam illam
meam de anno Christi natalitio ut a vero alienissimam refutatum ire: quod
que edixerat nundinis autumnalibus anni 1612, quantum labore, studio dili
gentiaque eniti potuit, praestitit, edito libello Germanico, quo si non aliis, sibi
certe satisfecit egregie. Quodsi, quae contra me depromsit adversarius dicto
libello, veritatis speciem habuissent: non tantum nihil ego contradicturus, sed
etiam ultro ipsum publice fuissem adjuturus. At nunc contra accidit; omnibus
enim copiis veritatem manifestissimam oppugnavit pugnae genere imperitissimo.
Quid agerem ipse? Veritatem silentio proderem? Paterer, ipsum fidentissimis
suis adseverationibus et triumphali cum paeane in animos imperitorum et sim
plicium irrepere? Nihil equidem minus mihi committendum fuit. Respondi igitur
adversario libello et ipse Germanico anno 1613 Argentinae impresso. Quo
responso quid apud ipsum effecerim tempus docebit; apud lectores certe, qui
bus vernacula est lingua Germanica, tantum me profecisse spero, ut veritati
subsidium ut par est a me praebitum esse censituri sint.
Ecce autemQp^r en opr/, firjXov r em fxrjXco, Quis mihi infensus genius bella