284
De Anno Natali Christi,
ex bellis serit? Libello praescripseram in fronte tliema ipsum quod defendi,
secutus exemplum mei adversarii. Sic igitur sonant verba, natum esse Jesum
Christum Servatorem et Dominum nostrum non uno tantum anno ante initium
aerae nostrae hodiernae, ut D. Helisaeus Roslinus cum Henrico Buntingo
aliisque, nec duobus tantum annis, utScaliger et Calvisius cum plurimis scrip
toribus ecclesiasticis statuunt: sed quinque solidis annis. Legit titulum Cal
visius et exarsit; Epistolam ad me scripsit, sed typis publicis, qua mihi vio
latam auctoritatem Evangelii in ipsa fronte exprobrat, sententiam vero a me
defensam rationibus nonnullis aliis praeter dictam enervare adque sui biennii
confinia adducere nititur. Respondi homini de crimine profanati Evangelii
via eadem, typis nempe publicis; ad rationes reliquas professus sum, me hac
sua ratione velle respondere, ut libellum Germanicum in Latinam linguam
transferam, extritisque Roslinianarum ratiuncularum refutationibus Calvisii
nomen rationesque suis locis inseram. Promissionem igitur, quam mihi ex
torsit improvisa Calvisii Epistola, hac vice impleo, quaeque de natali anno
servatoris iterata cura scripsi, latinis nunc literis exhibeo: quo libello multa
loca, quae in appendice mea ante annos 8 paulo obscurius tacta sunt, clarius
explicantur, quaedam et corriguntur inque melius mutantur. Itaque spero, me
gratam lectori praestitisse operam adornata plena disputatione et ventilatione
quaestionis explicatisque fundamentis, quibus veritas innititur.
Quare omissa longiori praefatione ad rem ipsam accedamus, quam dis
tribui in capita 15, quorum haec sunt argumenta.
Cap. I. De utilitatibus, quae ad nos hodie redundant ex cognitione anni
natalitii Christi errorisque nostrae aerae usualis.
Cap. II. An fieri possit, ut hodie exactiorem cognitionem habeamus anni
veri natalitii Christi, quam antecessores nostri?
Cap. III. Quibus circumstantiis temporis Evangelistae descripserint
nativitatem Christi, et cur D. Lucas non addiderit certum annum imperii
Herodis.
Cap. IV. Aeram Christianorum occidentis, qua utimur hodie communiter,
certo non attingere nativitatem Christi; idque nec absurdum esse nec novum
dictu audituque.
Cap. V. De certitudine aerae Julianae, qua utemur in hoc libello et cujus
annus 46. est nobis aerae nostrae primus.
Cap. VI. De historicis, quorum testimoniis innitendum in inquisitione
veri anni natalitii Christi.
Cap. VII. De diversis anni principiis apud diversas et praecipuas gentes
historicosque, quorum testimoniis opus habemus.
' Cap. VIII. Demonstratur pluribus argumentis, Josephi historici hanc
omnino mentem fuisse, quod Herodes rex mortuus sit anno Julianae aerae 42,
cum aera nostra hodierna incipiat ab ejus anno 46, ubi simul fides historiae
Josephi de Herodis regno examinatur ex collatione historiae Romanae.
Cap. IX. Argumenta astronomica, quibus haec Josephi traditio confir
matur et mors Herodis ad annum Julianae aerae 42. affigitur.
Cap. X. Argumenta ducta ex historiis Romanis illorum temporum, quibus
consentaneum efficimus, Josephum in anno mortis Herodis, qui est Julianae
aerae 42, nequaquam errasse.
Cap. XI. Exactior inquisitio anni Christi natalitii per circumstantiam
descriptionis totius orbis, et quod censum illum, in quem Christus infans venit,