Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 4)

Caput I. Utilitas. 
285 
uod defendi, 
esse Jesnm 
ante initium 
30 Buntingo 
arimis scrip- 
titulum Cal- 
ua mihi vio- 
n vero a me 
e sui biennii 
ti Evangelii 
ium, me hac 
am linguam 
bus Calvisii 
nn mihi ex- 
natali anno 
ibello multa 
sunt, clarius 
ue spero, me 
ventilatione 
, quam dis- 
;nitione anni 
beamus anni 
descripserint 
num imperii 
communiter, 
e nec novum 
rnllo et cujus 
inquisitione 
fipuas gentes 
istorici hanc 
lae aerae 42, 
des historiae 
tanae. 
aditio confir- 
'Orum, quibus 
est Julianae 
'cumstantiam 
infans venit, 
Saturninus Syriae praeses peregerit longe ante Quirinium praesidem; quodque 
hoc verbis Lucae Evangelistae Graecis expresse dicatur. 
Cap. XII. Quae de adventu Magorum et de infanticidio tradit Evange- 
lista Matthaeus, plane consona esse iis, quae Josephus aliique historici Romani 
circa annum aerae Jul. 41. referunt. 
Cap. XIII. Ex aetate Christi, quam Evangelista Lucas ei tribuit ad 
baptismum accedenti anno aerae Julianae 73. finiente vel 74. ineunte, non 
posse accurate investigari annum Christi natalitium; suffragante nobis Evan 
gelistae textu Graeco. 
Cap. XIV. Quae causae veteribus Patribus, cur nativitatem Christi repo 
nerent ad finem anni aerae Julianae 43. vel initium anni 44, biennio solo ante 
initium aerae hodiernae: alii triennio, alii anno uno. 
Cap. XV. Quo tempore, quibus occasionibus et quo auctore inventa, quo 
item in usum recepta sit a Christianis occidentis aera erronea, qua hodieque 
utimur: ubi et de die natali. 
Caput I. 
De utilitate hujus investigationis. 
Non diffiteor, lector Christiane, nonnullos ecclesiae Patres minime neces 
sarium censuisse, ut in circumstantiis externis Nativitatis Christi omnes minu 
tias persequerentur. Viderunt enim, si quispiam ecclesiae antistitum istius- 
modi rebus curiosius inquirendis usque ad contentionum studia provehatur, 
jam illum censuram incurrisse increpantis Apostoli, qui Timotheo et Tito 
quaestionibus harum similibus, quae quidem rixas excitant, quae bonos mores, 
quae pietatem destruunt, ut erant legales et genealogicae, serio interdicit. 
Verum enim vero non omne, quod episcopus contemnere potest, propterea 
et simpliciter contemnendum est; nec si quid onerat et impedit doctorem 
ecclesiae majoribus curis intentum, id propterea etiam ab aliarum professionum 
hominibus est abjiciendum: et multae sunt quaestiones, quae, si rixas auferas, 
ornant religionem Christianam recte explicatae aut a ludibriis illam vindicant 
eorum, qui sunt extra ecclesiam: quo nomine si non necessariae, optabiles 
tamen omnino sunt. 
Viderunt hoc discrimen ex Latinis Hieronymus, ex Graecis Eusebius, et 
ante illos Clemens, Theophilus, Africanus, Castor, Tatianus aliique nonnulli; qui 
quamvis Christiana professio totum orbem terrarum occupasset, quamvis ecclesia 
miraculis, vitae sanctitate, graduum inter antistites ordine et dignitate corus 
caret martyrumque innumerabilium sanguine promtissime quotidie rigaretur et 
confirmaretur, ut non videretur opus esse discussione quaestionum chronologi- 
carum ad fidem Christi fidelium suffulciendam: quia tamen erat certum genus ho 
minum, philosophi dicti, qui Christianam religionem aut palam oppugnabant aut 
tacite suspectam reddebant ventilatione chronicarum quaestionum, ut igitur etiam 
his consuleretur, ut Christianis ipsis scrupuli, quos illi injecerant, eximerentur, 
dicti Patres chronologicasunt aggressi ex professo bonamque operam alius post
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.