Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 4)

286 
De Armo Natali Christi, 
alium praestiterunt. Et ratum hoc ipsorum judicium fuit apud Patres ceteros; qui 
plerumque Eusebium ab Hieronymo versum, aut Eusebium ipsum Graecum suis 
bibliothecis intulerunt, et ad hos auctores in laboribus suis ecclesiasticis, quo 
ties usus ita ferret, recurrerunt eorumque testimoniis innixi sunt. Ingens nu 
merus est eorum, qui Patrum jam dictorum aetatem consecuti sunt, et major 
illorum, qui hoc ultimo seculo, quam qui decem superioribus floruerunt; quibus 
omnibus idem judicium, idem in temporum emendatione studium fuit. Sed ne 
hujus temporis scribendi yay.orjd'^ pro autoramento statuam: in prima illa 
secula te, lector, oculos unice volo convertere Patrumque quos allegavi exem 
plum intueri: ex quo disces, non curiositati superfluae tribuendum, si, qui 
Christo fidem dedit, omni studio, omni mentis acie in id elaborat, ut ex historiis 
certum annum eliciat, quo natus servator hominum Jesús Christus, quo itidem 
sacratissimum corpus suum victimam dederit expiatoriam pro totius mundi 
peccatis sanguinemque suum profuderit. 
Neque tamen id solis veterum exemplis cerni velim: quin suppetunt 
nobis rationes domesticae ponderosissimae. Vides Matthaeum et Lucam Evan 
gelistas circumstantiam hujus temporis nequaquam intactam reliquisse; nec 
fas est dubitare, quin et hoc ipsum, quantumvis tenue et non necessarium, videri 
alicui possit, ex singulari instinctu Spiritus Sancti profectum sit. Illi igitur 
consensu omnimodo testatum fecerunt, Jesum Mariae filium natum esse inBetli- 
lehem Judaeae temporibus Herodis (non Tetrarchae, sed) Regis super totam 
Judaeam et circumjacentes aliquot provincias: Lucas vero adhuc distinctius, 
illo ipso tempore, quo exierat edictum a Caesare Augusto, ut describeretur 
universus orbis; quando illud edictum Augusti Caesaris etiam in Judaeae 
oppidum Bethlehem valuit: adduntur et plures circumstantiae, de quibus 
infra. 
Quorsum existimas pertinere hanc Evangelistarum diligentiam in per 
censendis temporum circumstantiis? Quorsum enim? nisi quia perpenderunt, 
Deo conditori et custodi generis humani varia esse hominum genera multi- 
plicemque inter illos ingeniorum dissimilitudinem: nec omnibus, qui de Christi 
doctrina audiunt, sanctitate et dulcedine doctrinae per Christum promulgatae 
et ab Evangelistis descriptae satisfactum iri, ut ea sola moti fidem historiae 
de hoc Jesu Nazareno perhibere velint, quin potius in immensa gentis humanae 
multitudine magnam esse veri ignorantiam, alias ex aliis existere opiniones, 
errores, persuasiones, fabulas artificiosas et verisimiles, quae vel totum genus 
humanum vel magnos ejus coetus, ut qui quo inter se commerciis et vitae ne 
cessitatibus maxime miscentur, pervadere proque veris recipi et credi soleant: 
inter has etiam nonnullas a viris sollertibus ad morum emendationem data 
opera confictas doctrinisque salutaribus refertas et in tantum exornatas, ut 
Jovem lapidem jures, vero verius esse, quicquid in se continet ingeniosa 
fabula. 
Quare jam nunc dum superessent, prospiciendum, ne successu temporis 
homines ingeniosi, curiosi et scrupulosi veritatem historiae Evangelicae in 
dubium vocare possint, si videant destitutam necessariis circumstantiis locorum 
et temporum, quibus illam veluti manibus palpent; et omnino ne historia de Christo 
tandem inter fabulas aniles et superstitiosas, vetustatis nube fultas, quarum 
tanta inter homines copia sit, referatur, neve pro dramate poetico viri sapien 
tis vitae informandae causa composito olim habeatur. Nec opus est, con 
jecturis indagare mentem Evangelistarum; audi Lucam ipsum; Quoniam, 
inquit, multi conati sunt, ordinare narrationes rerum, de quibus in nobis (in-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.