Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 4)

Caput I. Utilitas. 
287 
5 ceteros; qui 
Graecum suis 
iiasticis, quo- 
Ingens nu- 
mt, et major 
erunt; quibus 
fuit. Sed ne 
in prima illa 
llegavi exem- 
ldum, si, qui 
ut ex historiis 
is, quo itidem 
totius mundi 
iin suppetunt 
Lucam Evan- 
eliquisse; nec 
ssarium videri 
it. Illi igitur 
esse inBetli- 
s super totam 
uc distinctius, 
describeretur 
n in Judaeae 
te, de quibus 
itiam in per- 
perpenderunt, 
genera multi- 
qui de Christi 
i promulgatae 
[dem historiae 
entis humanae 
ere opiniones, 
‘1 totum genus 
s et vitae ne- 
credi soleant: 
ationem data 
exornatas, ut 
inet ingeniosa 
essu temporis 
ivangelicae in 
:antiis locorum 
oria de Christo 
ultas, quarum 
m viri sapien- 
pus est, con- 
cn ; Quoniam, 
? in nobis (in- 
ter nos Christi discipulos) plena fide et extra omnem dubitationis vel incerti - 
tudinis aleam liquido constat, sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi vi 
derunt et ministri fuerunt sermonis : visum est et mihi assecuto omnia a prin 
cipio diligenter ex ordine tibi scribere, optim,e Theophile: ut (ipse quoque 
tecum in corde tuo) sermonum, de quibus (tantum ab aliis extraneis institutus et) 
eruditus es, veritatem et tutam certitudinem cognoscas. 
Vides, quorsum Evangelista respexerit in accurata digestione et com 
positione historiae de Christo: ut scilicet Theophilus suus non tantum narra 
tionibus innitatur promiscuis, sed de veritate rei secum ipso tanto fiat confir 
matior. Nihil itaque dubites, omnem circumstantiae temporis enodationem, 
quantumvis non semper, non ubique, non unicuique necessaria sit, ad eundem 
tamen scopum, qui Evangelistae propositus erat, collimare. 
Nam etsi hac Domini et Dei nostri paterna plane sollicitudine, hac in 
quam descriptione circumstantiarum loci et temporis, tantum effectum est, ut 
primitiva ecclesia omnesque adeo temporis illius homines, extra etiam eccle 
siam quantumvis doctissimi et ingeniosissimi, de historica Evangelii veritate 
essent certissimi et confirmatissimi: adeo ut Tertullianus antiquissimus eccle 
siae scriptor Marcionem haereticum, qui veritatem carnis Christi negabat, 
confidentissime ablegare potuerit ad tabulas censuum Romanorum ad explo 
randam fidem Evangelicae historiae: factum tamen est longa aetatum succes 
sione, postquam memoriae rerum illarum gestarum formaeque rerumpublicaruin, 
quae tunc erant, paulatim obliteratae fuerunt, maxime post eversionem imperii 
Romani, sub quo Judaea fuerat, ut occasione hujus ipsius Evangelistarum 
diligentiae, quam adhibuerunt in consignandis circumstantiis nativitatis Christi, 
novi errores existerent, in quos velut in scopulos aliquos impingunt juvenilia inge 
nia, quibus ignorantia rerum varias suspiciones, acumen rationis, fiduciam sui ple 
nam temeritatis suppeditat; quibus illi ductoribus pessimis in praecipitia peri 
culosissima dubitationum de veritate historiae Evangelicae seducuntur. Qua 
in dubitatione contemtuque cum rerum creditarum tum credentium illi tanto 
magis confirmantur, si viderint quosdam, qui praesunt ecclesiae, bonos magis 
quam providos et circumspectos, saepe etiam imbecillitate judicii laborantes, 
zelo quodam pio provectos resistere circumstantiarum harum inquisitioni; ne 
scilicet dignitas historiae sacrae ventilatione hac, ut illi putant, profanetur 
aut ludibrio exponatur. Hoc ipsum enim suspiciosi illi causantur, hoc inter 
causas esse clamitant confirmatae et in vulgus Christianorum receptae per 
suasionis de historia Evangelica. Sunt alii his contrarii, non omnino quidem 
mali, suspiciosi tamen et ipsi; quippe quorum haec est natura,' ut si in historia 
Evangelica jam inde a principio Christianismi omnia omnibus exactissime re 
sponderent, nec quicquam unquam disputatum esset, totam rei seriem suspec 
tam habituri fuissent, adeoque ex composito mutuaque Evangelistarum conspi 
ratione descriptam. 
Cum itaque certum habeamus, non delectari Deum cujusquam hominum 
interitu aut errore: quin potius id operam dare, ut contra unumcunque humani 
ingenii vel defectum vel vitium, quo in agnoscenda veritate impediri homo pos 
sit, necessaria procuret remedia sicque reddat inexcusabiles, qui dubitationes suas 
perniciosas pertinacia tuentur: nihil dubito, quin in hos ipsos usus comparata 
sit cum apparens antilogia quarundam rerum, tum in iis conciliandis chrono- 
logorum hodiernorum industria, qui divino quodam instinctu certatim pro se 
quisque in enodationes controversarum de temporibus quaestionum incumbunt. 
Nec moror, illos hac occasione in contentiones et rixas pertrahi superque hac
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.