Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 4)

Caput IV. Error vulgi. 
293 
Judaea praeter 
'acile D. Lucae, 
:re, quippe re- 
Judaeorum et 
m e contrario, 
natrem Christi 
meri annorum, 
Christi domini 
e, non videtur 
odie fieri vide- 
ltentae, literas 
eant, praeser- 
jue nihil pensi 
nt. Cura haec 
e fabri et opi- 
i aut commen- 
gelistae Lucae 
tus, quod idem 
ecimum Tiberii 
norum triginta 
morum circiter 
:re in memoria 
e non cogitare, 
quae in nativi- 
erperii fortuna, 
s ejusve cogna- 
transmiserunt: 
ntum magorum 
thlehemiticum. 
horroris, stu- 
o totum terra- 
am prope teti- 
iam nativitatis 
iae simul inci- 
omissum vero 
•sitate. Credo 
;es et calamum 
¡tiam numerum 
[nt, audiens de 
statim et tem- 
ad usque prae 
de facili se cum 
us Evangelistis 
risti internosci 
mperium Hero- 
lticidium Beth- 
smate a Joanne 
Caput IV. 
Aeram nostram usualem certo non attingere annum nativitatis Christi’, 
et argumentum operis. 
Quodsi ergo certum annum nativitatis Christi designare temporisque ab 
illo ad nos usque lapsi summam addiscere cupimus, id operae dandum est, ut 
quatuor dictis monumentis, sc. principio et fini regni Herodis, ut edicto Cae 
saris Augusti, ut adventui magorum et infanticidio, ut denique 15. Tiberii anno 
suas sedes certas assignemus in aliqua aera, verbi causa in aera nostra usuali, 
cujus hic supra millesimum sexcentesimum numeratur quartus decimus. 
Dixerit hic aliquis, nihil opus esse calculo vel locatione: numerare nos 
hos 1614 annos a Christi nativitate: tenere ergo nativitatem istam Christi 
caput hujus aerae, hanc sedem ejus, et hanc annorum summam esse. Nequa 
quam vero ita habet: ista namque annorum summa, licet receptissima et 
publico usu stabilita sit, brevior tamen est, quam ut a nativitate Christi 
descendat: defectum fatentur pleriqueo mnes ex hodiernorum chronologorum 
turba, quidam unum annum, quidam biennium desiderantes: ut de iis jam nihil 
dicam, qui ad quartum et quintum usque progrediuntur, quorum hic proprie 
causam ago. Etsi enim error iste tacito vulgi consensu sensim invaluit: non 
sunt tamen illius causae communes omnibus ex aequo Christianis, sed exsti 
terunt passim, qui errorem detegerent. Quod ut appareat utque magis in pro 
patulo sit, quid potissimum in quaestione versetur et quo cum adversario mihi 
res sit: quaedam hic ex sequenti capite 14. anticipanda perque sriptores om 
nium seculorum eundum est. 
Quamquam fecerimus operae compendium unius Eusebii citatione: qui in 
canone chronologico citans Patres ecclesiasticos antecedentes, quos inter Ter 
tullianus, Clemens Alexandrinus, Irenaeus &c., ex eorum sententia nativitatem 
Christi coilocat ad 41. vel 42. Augusti: cum tamen aera nostra hodierna in 
cipiat dertfum a 44. Augusti anno: itaque series annorum Christi in canone 
Eusebii est unitate auctior, quam series aerae hodiernae. Eusebium secutus 
est Hieronymus, Hieronymum Prosper, omnes uno anno plus numerantes, quam 
vulgus hodie. Quorum numerandi rationem ex hodiernis chronologis sequuntur 
Gerhardus Mercator, Buntingus et alii. At vero non contenti hac differentia 
Cassiodorus et Sulpitius Severus, sed Patres antiquissimos pressius imitandos 
rati, ille uno, hic duobus annis altius quam Eusebius nativitatem Christi col 
locant, biennio et triennio plus habentes, quam vulgus hodie. Cassiodorum 
allegat Marianus Scotus, sequitur vero, ut videtur, primo Severum, deinde Cas 
siodorum aliquo usque, tandem cum Eusebio redit in gratiam ejusque filo pergit 
usque ad aetatem suam, annum abhinc quingentesimum, semper anno uno, in 
antiquioribus etiam biennio plus numerans, quam aequales ejus, quos vulgus 
nostrum sequitur. Hunc igitur Mariani auctorem Cassiodorum tuentur ex 
hodiernis Josephus Scaliger ejusque imitator Sethus Calvisius. 
Verum enimvero in hoc libello mihi non praecipue cum hoc defectu aerae 
nostrae usualis, qui est unius vel duorum annorum, res est: ut qui satis multos 
habet ex veteribus et modernis, qui eum redarguant, quibus omnibus et singulis 
ipse quoque subscribo hactenus, quoad antiquiorem faciunt Christi nativitatem. 
At in definienda quantitate defectus hujus non illos tantum, qui unum et qui
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.