400
Eelogae Chronicae.
adjicere vellet. At ego regero, non usum causa hac luculentissima,
hieme scii., ad excusandam suam cessationem. Fuisse igitur tempus
alterius anni vernum, quando circa pascha latrones Massadenses otio
sum esse viderent exercitum Romanorum ideoque Engaddi occupassent.
Nam non posse dici otiosum exercitum eo tempore, quo praesidia omnia circa
urbem occupat, ut commeatus intercludat tutamque obsidionem praestet.
Hoc autem factum Juliano 113, ubi satis manifestum est, Vespasianum
a 4. Martii ad 2. Junii et ultra neque corpore quievisse neque animo
circa Hierosolyma capienda remisso fuisse. Illud ergo factum alio anno,
nempe 112. Addo jam, non debere mirum videri, Vespasianum anno
integro quiescere, in provincia quippe, cui praefectus tum erat; neque
n. hoc novum est: Corbulo praesiantissimus militiae dux quievit in
Syria passusque est obsideri Romanos exercitus in vicina Armenia.
Docti erant tunc duces exercituum, moderate famam appetere, ne gloria
rerum gestarum perstringerent principum oculos, quod erat exitiosum.
Et cogita, Neronem anno 112. toto in Achaia fuisse: quae causa Vespa
siano, remissius agendi, vel ut bellum traheret neque brevi domum
revocaretur ad vitam periculosissimam, ex qua nuper vix salvus enata
verat: vel etiam ut Nero potius in hominum ore esset quam Vespasia
nus, evitareturque comparatio gestorum utriusque.
Haec perpendens, repete lectionem Josephi lib. V. cap. 3. Belli,
invenies te immemorem, qui negas, quievisse Romanos exercitus paschate.
Expressa enim verba sunt Josephi: cum Romanorum exercitum otiosum
viderent, festo azymorum invasere Engaddi; quibus verbis lectis jam
spero, te huic argumento manus daturum.
Calvisius (Epist. X.): Motus Vindicis coeperunt mature anno 13. et ultimo
Neronis, fere quatuor mensibus ante trucidatum Neronem, et audivit de his Ne
apoli, ut Suetonius habet: sed non fuit id eo die, quo matrem interfecerat,
etiamsi hoc Suetonius dicat. Mater interfecta est 10. Junii, et Suetonius dicit,
Neronem etiam interfectum die quo matrem interfecerat. Motus Vindicis et caedes
Neronis non exstitit eodem die. Hi motus incitarunt Vespasianum, sed nihil
probant de tempore vel anno.
Keplerus (Epist. XI.): In motu Vindicis niliil magis collocatum est
praesidii neque tibi neque mihi. Erras tamen in die caedis Agrippinae;
occisa quinquatribus 14. vel 10. Cal. Aprilis. Nec interfectum Suetonius
dicit die caedis matris, sed uxoris Octaviae.
Calvisius (Epist. X.): De effodiendo isthmo nihil agis; ego credo, eum
sesquiannum consumsisse in eo labore, quanquam ille nihil egit, praeterquam,
cum omnes opus illud abnuerent, quod ille operis initium fecit et jussit homines
conquiri, quorum opera perfodi posset. Ultimo, quod mihi clades Cestii contigit
anno 13. ineunte Neronis, scio et hoc volo, quod a potiore parte annorum imperii
Neronis anni Juliani appellentur; cum igitur novem menses et amplius pertineant
semper ad sequentem annum Julianum, ideo sequens annus nomen habet primi
anni Neronis atque ita deinceps.
Keplerus (Epist. XI.) : Illud ultimo loco non praetereundum, ex
Luciani ultimo dialogo, si qua fides illi, hoc haberi, Neronem cantibus
non isthmi fossione motum transiisse in Achaiam, cumque cantibus per
actis fortuito incidisset in isthmum, decrevisse illum perfodere, cumque
essent in opere efidopnqv y.cu neumtjv ¡¡^gap (forte septuagesimam et quintam),
poenitentia ductum destitisse reversumque domum, postquam de motu