Full text: Joannis Kepleri astronomi Opera omnia (Vol. 4)

Eclogae Chronicae. 
401 
Vindicis audiverat et jam etiam urbanae res laborentur. Vides igitur, 
non tenuisse sesquiaimum istam fossionem; pugnatque meum argumentum.*) 
Epistola XII. Setlius Calvisius Joh. Keplero S. (2. Januarii 
1609). 
Literas tuas accepi adhuc in Decembri, sed adeo districtus negotiis sum, ut 
vix eas recte relegere potuerim, pum mearum mihi nullum reliquerim exemplum. 
Igitur de singulis jam non respondebo, quaedam, ne res deposita videatur, pro 
mea sententia addam. Tacitus libro V. historiarum a me aperte est, qui dicit, 
duabus aestatibus Vespasianum Judaeam omnem subegisse excepta Hierosolyma. 
Proximo anno quievisse, et quarto Titum Hierosolymam expugnasse. Videbis hic, 
an possis inter duas aestates continuas annum quietis infindere. 
Epistola XIII. Joh. Keplerus Setho Calvisio S. 
Taciti locum jam pridem magna cum solieitudine expenderam: 
omnino enim videbatur mihi adversari. Itaque deliberavi, num cetera 
omnia argumenta, quae testantur, initium belli Judaici cadere in Julia 
num 110, dissolvi possent, ut Vespasianum Tacito concederem duobus 
solis ante annum belli civilis in Judaea fuisse. Ac cum non succederet, 
redii ad Tacitum apparuitque, si recte perpendamus, illum de Vespa 
siano falsi nihil dixisse neque a se ipso dissentire. Nam Juliano 110. 
refert Vespasiani periculum, quod ait illum mox majori fato effugisse, 
scilicet anno 111, quando Cestio (qui taedio an fato occiderat) Vespa 
sianus successerit, non Syriae tantum praeses nec Judaici tantum belli 
dux, sed totius orientis commoti moderator futurus. Ex eo Vespasianus 
per annum 111. et 113. cuncta camporum omnesque praeter Hieroso 
lyma urbes obtinuit, anno vero 112. quievit: huic non repugnat, quod 
idem Tacitus ait, haec ab illo esse gesta intra duas aestates, intelligit 
enim aestates 111. et 113. Nam sciebat, illum aestate anni 112. nihil 
egisse. Si hoc tibi durum videtur, age dissolvam auctoritatem Taciti, 
ut quondam Alexander nodum Gordium gladio. Tacitus enim per 
aetatem Vespasiani initia cognoscere non potuit praesens, ut cui Galba, 
Otho. Vitellius pene incogniti. Dignitas a Vespasiano primum inchoata, 
puta ultimis Vespasiani annis, a Tito demum aucta. Historiam igitur 
conscripsit aut ex diurnis populi Romani aut ex relationibus praesidum. 
Absentium vero praesidum res gestae non ita veniebant in diurna populi; 
referebant enim ii ad principem et Vespasianus tunc ad Neronem in 
Achaia versantem. A Vespasiano vero Tacitus plura super hoc bello 
gesto non didicit, quam quantum Nicolaus Damascenus aut quantum 
Josephus scripsit, cujus historiae Vespasianus publicam fidem concilia 
verat. Tacitum vero legisse libros Josephi de Bello Judaico et imitatum 
esse, patet inde, quod libri III. capite 18. ex Josepho de Asphaltite et 
Sodomitica terra pene ad verbum in eundem historiae locum transscripsit, 
non urgente historiae necessitate. Cum autem hic Josephi historia 
paulo confusius sit scripta, sic ut anni 112, quo Vespasianus quievit, 
tenuia admodum exstent vestigia, quid mirum, si Tacitus, rebus urbicis 
intentus potissimum, in hoc bello provinciali cursoriae lectioni Josephi 
innixus duas aestates conceperit belli, quae tres erant, media per quietem 
Romani exercitus perque intestinas Hierosolymitanum seditiones transacta. 
*) Ais, de effodiendo isthmo me nihil agere; nil mirum: nil egit ipse Nero, 
ut ipse subjunxisti. 
Repleri Opera IV. 
26
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.