402
Eclogae- Chronicae.
Calvisius (Epist. XII.): JDtjLnde hoc etiam addo, Olympiadem 211. actam
esse non sequente statim anno post ordinarium tempus, sed biennio post; non
anno Juliano 111. sed II2, teste Africano (vide Eusebii Graeca apud Scaligerum
fol. 221). Tuum igitur erit, NcVonem satis tempestive dimittere, vel adhuc in
Januario anni 111, ut sequente anno in aestate in Peloponneso sit.
K e ple rus (Epist. XIII.): Quod mones, Olympiadem 211. non actam
anno uno solo post annum legitimum, sed duobus, anno sc. Jul. 112,
id mirum quam ex voto sit. Nani negavi, ivisse Neronem in expedi
tionem tanquam ad Olympia, etsi ea differre voluit in suum adventum,
isthmum fodit interimque cecinit per aestatem anni 111, quo eodem
anno mense Febr. Neronem in Achaiam venisse contendo. Sequenti
anno 112, qui erat trietericus, celebrata Olympia, ut religioni circa
annum justum, si non in solidum, saltem ex parte satisfieret. Et tunc
quid verisimilius, quam Vespasianum quiescere, Nerone currus agitante?
Vespasiano urbes expugnante, fama in Vespasianum verteret certo
ipsius exitio. Nullo igitur ob id incommodo ego laboro. Tu vero viden’,
ut argumentum tuum funditus everteris, qui Neronis adventum in Achaiam
ideo in aestatem anni 111. protrusisti, ut cum Olympiis connecteres,
quae tamen anno integro post acta sunt? Ecce enim certum tibi est,.
Neronem occisum esse Juliano 113, aestate secunda ex illis Vespasiani
duabus aestatibus in Judaea, de quibus tu ex Tacito: annus ergo 112.
habebat tibi primam ex illis aestatibus. At primo anno Vespasianus
jam Aprili mense est Ptolemaide, missus a Nerone ex Achaia. Nero
igitur Martio mense fuit in Achaia; non igitur sequenti Jnnio demum
quasi ad Olympia advenit. Si tu tot mensibus, ut contendisti superioribus
literis, uno anno ante Olympia Neronem habes in Achaia, quin igitur
et mihi liceat, Neronem 16 mensibus ante Olympia sistere ibidem.
Concludo lmnc locum repetitione nonnullorum ex superioribus literis.
Scripseram, Neronem ivisse in Achaiam isthmi fodiendi causa; id altera
epistola rursum everti ex Luciano. Cantus enim Neronem duxerunt
in Achaiam. Confirmat id Xiphilinus tuus, expeditione opus ipsi autem
fuisse, ut fieret ntQiodoi>ixr t s (Suetonius), ut sacras coronas reportaret..
Eadem igitur causa diuturnae morae, quae expeditionis ipsius in Graeciam.
Nam reaaccQes tbnv uycovag dv 'FAXtxSu. Et Suetonius ait, ipsum certamina
omnia obiisse et diversorum temporum spectacula in unum annum com
pegisse : facileque est ex Suetonio etiam intelligere, Olympia anno Juliano
112. acta, quia Nero gratiam judicibus relaturus, a quibus erat ludis
Olympiis coronatus, Isthmiorum die provinciam libertate donavit, jam
decedens ex provincia.
Videri autem possit et in hoc contradictio, quod ego ex Josepho
contendo, Neronem anno Juliano 111. fuisse in opere isthmi; at superiori
epistola ex Luciano affirmaveram, Neronem motu Vindicis abstractum
a fossione isthmi, cum 75 diebus ei incubuisset. Kediit autem in Italiam
finiente 112. Atqui nullum horum adeo certum est, ut ad contradic
tionis leges expendi mereatur. Josephus ait, missa Tarichaeatarum
aliquot millia in Achaiam Neroni ad isthmum: neque dicit ad isthmum
fodiendum neque Neroni fodienti tunc. Jam Isthmus etiam urbi nomen
fuit, in qua celebrari solita Isthmia. Sic Lucianus dicit, quid acciderit
Isthmi, hoc est in urbe Isthmo. Deinde, 'quia verisimile tamen est,
juvenum illas copias fodiendi causa esse Neroni transmissas, quippe