is ad annum
usdem plagae
us aut (si ille
sic 70 annos
obloquimur,
egnum Baby-
denique vice-
it priusquam
abylonio, late
s. l)e Ezechia
lat post ejus
ls , Manassem
hoc dicamus,
rex creatus
od mones, video
t anomaliae et
si Ptolemaeus
d ponit medium
rror est librarii
m 5. Nabopoll.
ut tua senten-
ltum, ut tabula
s. removeri non
De annis capti-
anno 19. Cyri
, satis temporis
rupulus; etiamsi
s decessit annos
asses natus esset.
psin Ptolemaei
ecurum, salva
unaeus horam
tntum quanti-
is dicat, anno
randam, tunc
magnitudinis.
?tolemaeus de
Febr. fuerunt
3st, quod Pli-
abopollassaris
a vero et 109.
r Ptolemaeus
uisset. Id sic
ut Ptolemaeo
n annis Nabo-
nullum mihi
e dubio fluat;
nstratum fuerit,
sse quinto anno
Eclogae Chronicae.
405
Nabopollassaris, nec additum fuisse vel annum vel diem vel etiam horam a media
nocte illius eclípseos: facile concedo, Ptolemaeum errasse; quanquam tamen eum
ejus diligentiae fuisse certum, ut si vidisset (quod ipsi facillimum fuisset), medium
hujus eclípseos incidere in id tempus, quando Luna fuit sub horizonte, aliam pro
cul dubio quaesivisset; alias subveniri possit Ptolemaeo, si eclipsis non Babylone
sed fortassis in Syria vel Palaestina (ea enim Nabopollassari subjecta fuit) a
mathematico Babylonico observata fuisset. Sed haec non muto, nisi ea quae dixi
demonstrata fuerint.
Keplerus (Epist. VI.) : D. D(eckerius) me expugnavit; credo illi,
Christum passum Juliano 70. Nam tunc calculus Judaeorum (qui non
fuit Alexandrinus: alias non celebrassent interdum uno anno duo paschata)
anticipavit biduo, teste Epiphanio, cujus locum ex liaeresi L. et LI.
caperem legere Graece. Pragae mihi nullum exemplum est Graecum.
Vale. (v. s. p. 108.)
Calvisius (Epist. VIL): Scribis D. te expugnasse et te credere, Christum
passum anno Juliano 76. Ego eum non novi nec legi. Sed tamen vide, quid
agas. Certum enim est, Tiberii annum 15. incidere in annum Jul. 73. Etiamsi
jam annum illum numeres a Januario, ut soles, non tamen evinces, primum pascha
eo anno post baptismum accidisse. Joannes enim instituit baptismum anno 15.
Tiberii. Num tu facies Johannem instituere ritum sacrum lavationis frigidae in
hieme? nonne ludibrium debuisset omnibus? Pascha autem Johannis primum ad
minimum ultra duos vel tres menses baptismum Christi secutum est. Necesse est
ergo, ut ante hiemem ille ritus institutus sit. Si infers, patres statuisse 6. Januarii,
non adeo repugnabo; ritus is, institutus tempore convenienti, propter multas causas
durare potuit usque ad minus conveniens. Sunt autem in ministerio Christi
expressa quatuor paschata vel etiam quinque, si assumatur illud Joh, 5. Admit
tamus tantum quatuor, et tamen mors Christi in annum 76. conferri non potest,
cum annus 83. non recipiat primum pascha. Ad haec novilunium paschate ejus
anni incidit in feriam secundam, quomodo mensis hic incipere potest a feria sep
tima? Menses Judaeorum si aberrarunt a novilunio, secuti sunt novilunium, non
anticiparunt; inceperunt enim suas neomenias a Luna visa: ergo nec sabbatho
antecedente mensem hunc paschalem incipere potuerint, nec sabbatho sequente,
propter distantiam nimiam; nullo modo ergo in hunc annum passio Christi conferri
posse videtur. Quod putas, propter morem calculi Judaici hoc accidere potuisse,
cum in uno anno bis pascha saepe celebraverint, mihi non videtur. Paschata duo
procul dubio intelligis, si mense primo et postea mense duodecimo iterum pascha
celebratur: id non, ut arbitror, appellatur pascha bis in anno celebrare etc.
Judaei vero bis pascha in uno anno celebrarunt, si pascha Tecupham Nisan
praecederet: tunc enim putabatur celebrari duodecimo mense; sed hic error nihil
facit ad menses constituendos, sive ut propterea anticiparent menses die uno aut
altero. Plane igitur non video, quomodo anticipationem illam probare velis; varie
intercalatum fuisse, facile concedo, sed menses tamen Lunares recte observatos
fuisse credo, tum quod hujus rei discendae et observandae plurimum operae
impenderint, tum quod Judaea pluviosa adeo non est, ut Luna observari non
possit. Epiphanium non legi, neque scio, an hic habeatur.
Keplerus (Epist. vm.): Quo minus milii metuam de anno passionis,
causa est, quia in Johanne digesta sunt tantum tria paschata expresse.
Cetera dicuntur festa Judaeorum, itaque tunc tenendus esset Epiphanius
de 2 1 / 2 annis praedicationis. Baptismum vero sive 5. Novembris tribuas
sive (i. Januarii, parum interest, illinc ratio stat, bine auctoritas et
traditio. Tuae vero objectioni idem respondeo, quod me maxime movet.
Epiphanius causam tradit ex cyclo Judaeorum illius temporis, cur biduo
anticipaverint Lunam et praeterea etiam praevenerint aequinoctium.
i|lf IpJ
m ‘'V 5
WJH
i&; *
■Vi