Eclogae Chronicae.
440
i V
*1!
’’'I
t
u
.■■'i
quatuor harmoniam tribuas, sed eandem cantilenam singulos ex ordine
canere facias, ut tempus occupetur.
Ostensum igitur est, quartum hoc, quod objiciebatur anno Juliano
76, non tantum nihil officere milii, sed etiam per se esse a veritate
alienissimum, nec quatuor, sed tria saltem paschata incidisse in mini
sterium Christi. Themate igitur (quod biennio passionem hodie post
ponamus) 12 argumentis confirmato et dissolutis quatuor rationibus,
quae mihi objici poterant, nihil porro restat, quam ut Calvisius in
meas partes transeat et cum eo omnes, qui ista legent; aut rationes
alias producant, quilms se putent impediri, nisi pertinaciae notam
incurrere velint, a quibus vitiis literatos omnes decet esse alienissimos, ete.
Epist. XYU. J. I). (Joh. Deckerius.) J. Iveplero !5. (7. Septembris
1607.) aa )
Pax Christi. Clarissime et eruditissime Domine.
Quod Octavius Augustus de eleganti olim dixisse fertur Maronis carmine, hoc
itidem nunc ego de pererudito tuo usurpo opere, quod ad me misisti. Laudetur,
vigeat, placeat, relegatur, ametur. Et quanquam varia me et multiplex officii
procuratio multis implicitum tenebat curis atque constrictum, quando gratissimum
hoc munus accepi, nihilo minus tamen a me impetrare non potui, quin Sylvam
Chro no logicam semel iterumque a capite ad calcem usque percurrerem. Et
vero non minus mihi quam tibi sum gratulatus de tam felici partu; in quo laudo
et suspicio plurima, amo omnia et pauca desidero; nempe ut pulcherrimi horti
ornatissimos flores majori copia multiplices, deinde ut idem per omnia vel per
praecipua saltem chronologiae capita (si fieri potest) filum uterque ducamus. Nam
etsi in his sensus varius atque dissensus incolumi licuit semper amicitia, tamen
vix ferendum puto, ut cum in anno Dominicae mortis et baptismi mirifice con
sentiamus, (Keplerus in margine: Atqui de anno passionis nondum illi consenseram)
in anno Christi natali divortium faciamus. Hocque magis, quod in concesso con-
fessoque utrique est nostrum, Herodem infanticidam non ultra pascha anni 44.
Juliani vitam protraxisse ipsumque pauxillo amplius quam solido anno Salvatoris
natali fuisse superstitem. Nimirum eo nunc summa controversiae et difficultas
inter nos omnis redit, ut si Joannem Baptistam conceptum doceam mense Sep
tembri anni 40. Juliani et Christum natum 25. Decembris anni 41, simul pariter
sit demonstratum, non excessisse e vivis Herodem anno 42. Juliano, sed 45.
Ejus vero rei cum argumenta habeam et multa et magna, tum praesertim illud
et me violentius premit et cogit assentiri, quod ex Ephemeriarum serie ordinibus
hieraticis templi deductum in his adjuncta disputatione, quam cura et limato illo
judicio tuo examinandam transmitto. Quodsi quae forte in hoc quicquld est argu
menti ¡nesse repereris, quae veris firmisque rationibus convelli posse arbitrere,
rem utique mihi gratissimam feceris, si familiari epistola haec ipsa mihi digneris
indicare. Nam quia et ego veritate delector et rationi atque aequitati pareo,
secundas opto habere partes modestiae, si primas non potui habere sapientiae.
Quapropter auditis et velut in Critolai lance hinc et inde expensis partium
rationibus, in illam transgrediar illico sententiam, quae veriora vel similiora saltem
veri potulerit. Quodsi Sosigenes ipse, quo neminem habuit Aegyptus istarum
artium magis principem, trinis commentationibus semetipse correxit, nec nobis certe
quidem nefas videri debet, a suscepta semel persuasione discedere aut notam
vereri transfugii, quando re penitius introspecta ad castra nos transferimus veri
tatis. In hac ergo tam evidenti meo quidem judicio apodixi judicii mei judicem
constituo eruditam prudentiam tuam, quae vel approbet quae placuerint, vel improbet
quae offenderint. His vale in Christo vir ornatissime multoque ob commune
studiorum vinculum carissime. Perge bene de omni historia promereri, ac tua
dilatare. Jam enim ostium apertum est magnum et obex sublatus, quo liberius
possis et opprimere quae falsa sunt et expromere quae vera sunt. Gratias porro
i