442
Eclogae Chronicae.
iii
$*fj»
'B
impendio nocent, in facie resistant et os fortiter deplument, sed quia satius existimo
(vide infra p. 445, 446.)
Keplerus (Epist. XVIII.): Fidis traditioni Seder Olam, eadem die
Lunaris anni, eadem ephemeria Joaribi bis captum templum. Itaque
cum annis 75, in quibus sunt 19 bissexti, orbis absolvatur, residuis
diebus 10: tu residuos facis 7 et ut hoc lucreris, ab initio septimanae
Joaribi anno Juliano 40. ad finem septimanae Joaribi anno 115. com
putas. Nondum sibi constat tuus calculus. Nam quid Luna ad irre
gulare Julianum Calendarium, quo niteris? Ergo usi Juliano regulari,
sic inveniemus: quia traditionem tueris ecclesiae de apparitione angeli
die 24. Septembris, ergo Abia habere debuisset octo dies ab 18. in
25. Sept. inclusive. Jam a fine Joaribi, si fuisset 7. Augusti anni
Juliani 40, in finem Joaribi anni 115 sunt dies 27384, qui terminantur
in 28. Julii anni lio, et hoc fuisset ultimum Joaribi sabbathum: seque
retur septimana secundae vicis, cujus finis quarto Augusti in sabbatho.
Sequente 6. Augusti erat nona mensis Ab (si modo Josephus per
Ao oov non intelligit Romanum Augustum, ut non semel alias. Erat
enim in potestate tunc Romanorum). Vides ergo, secundum hunc
computum templum captum fore non sub prima Joaribi, sed sub secunda
vice, contra auctoritatem, qua pugnare volebas. Ergo vice versa, si
vera est traditio Sedar Olam, templum esse captum tempore vicis Joaribi,
tunc Abiae vices anno 40. complectebantur tempus a 25. Sept. in
2. Oct., quo die Zacharias in templo erat, castus ab uxore: aut certe
sequebatur ejus ephemeria a 2. in 9. Octobrem, si tibi quis eripiat
alterum ex ephemeria Abiae sabbathum, sic ut templum non ultimo,
sed primo vicis Joaribi sabbatho sit captum.
J. Deckerius (Epistola XIX.): Quaedam breviter circa responsum vestrum
adnotabo, quo novam apodixin ex vice Abia desumtam niteris demoliri. Respondes,
nondum sibi constare calculum, nec ex eo, quod 4. die Augusti anni 115. Juliani
linivit Joarib ephemeriam (quod mihi et iis quibuscum disputo est in concesso)
sequi, Zachariam de vice Abia die 24. Sept. anni 40. Juliani ministrasse in templo.
Ego vero pace utriusque constanter affirmo, probe constare calculum, et mecum
faciunt complures, quibus illam accurate perpendendam dedi, quibus omnibus:
Mundi instar habet, teres atque rotundus. Quare ad Lydium lapidem explo
randa erunt, quae vestro insunt responso: Externae ne quid labis per levia sidat.
In annis inquis 75 sunt 19 bissexti, imo fuere tantum 16, idque propter
annos 12 sine intercalatione excursos; de quo mecum et Sealigero convenit.
Adi tabulam thesium. Ais secundo, Abias habuit 8 dies ab 18. Sept. in 25.
inclusive anni 40. Juliani. Ceterum Abias non a 18. incepit die Septembris, quae
anno 40. fuit dies Martis, uti hic iterum Scaliger et periti concedunt et demon
strat lit. G erronea. Idemque tertio est judicium de eo, quod attexis, Joarib
peregisse ephemeriam a 31. Julii usque in 7. Augmsti inclusive. Nam et hic
omnes pro confesso habemus, tam 31. Julii quam 7. Augusti anno 40. fuisse diem
Martis. Quarto ais, finem secundae vicis fuisse 4. Augusti in sabbato anno 115.
Juliano. Sed hoc pugnat cum hypothesi, in qua cum Sealigero convenimus.
Qninto infers, si vera est traditio Hebraeorum, tunc Abiae vices anno 40. Juliano
erant a 25. Septembris usque in 2. Oct. Quae illatio praesupponit lit. C Julianam
ducere chorum in illo quadragesimo Juliano, cum tamen id praestet G erronea.
(Keplerus in margine : respondebitur infra epistola XX.)
Keplerus pergit (Epistola XVIII.): Juvabo thema tuum ex Sealigero
et fine meae diatribes chronologicae (quam typographo placuit sylvam
'
#1