Apologia.
421
Ad Analysin VIII. Quem hic feris, Roberte? aut quis causa tibi
tanti motus? Nam ego quidem procul a tuis ictibus in angulum me re
condidi; at nec causam tibi textus meus praebuit, ut qui praeter ingenuam
confessionem, ut scirent lectores, quae a meo libro petere non deberent,
nihil habet. 4<) )
Ad Analysiri IX. Et quis negat, te etiam in theoria versatum, sed
in libris prioribus? Quis dedecori tibi esse praxin garrit? Dignus equidem,
quiscunque sit audaculus, non tua tantum, sed et mea ipsius ira. Quin et
omnes gradus excellentiae tibi perhibens ob hanc praxin assigno. Transiga
mus et cetera: Pythagoras malleorum ictus consideravit ante causas musices
inventas, et tamen Robertus hodie tradit instrumenta nova, Keplerus causas
a Pythagora dictas vel convellit rationibus vel emendat. Rursum non solus
Robertus experitur manu, non meras Keplerus affert speculationes, orditur
enim et ipse a manuaria, adhibet chordae plectrum , campanae marculum;
chordarum proportione consonantias enucleat , motuum coelestium proportio
nes examinat, meliorem viam non invenit. Haec omnia, Roberte, sunt utrin-
que in confesso; et tamen ut de potiore verum et hoc est, me pro eo, quod
tuis instrumentis liber meus careat, consonantiarum causas mei lectori praestare.
Pergamus ulterius: et causas quaero consonantiarum et mathematicas
demonstrationes concinno; hic enim usus illis potior. Demonstro equidem
in abstracto , nisi quod super charta, sed applico demonstrata concretis, id
est subjectis physicis, motibus scilicet corporum. Et tamen abstracta mea
sunt similia illis concretis, nihil enim magis est alii simile, quam antitypus
suo typo. Convenit et de his. Illud solum manet in causa: physicos sine
mathesis ope causarum ais inquisitionem fecisse per principia priora; ego
in nudis substantiis, sine accidentium internunciis, negotiari nego possibile
cuiquam, inter accidentia vero primum genus quantitatum ex Aristotele didici,
reliqua omnia posteriora. Negas, veteres ab arte in artem transcurrisse, ego
a Platone didici, geminas esse alas astronomiae, geometriam et arithmeticam;
quamvis illa de sensilibus agat, istae de abstractis. Quo magis tuam con
clusionem miror, ut quae contradictorium praemissarum subsumit, harmoniam
et mathematicis indigere et physicis ad causarum inventionem , addideris rec
tissime mctaphysicis. Et addis quidem : ais enim, ortum intervallorum spec
tare magis ad pbysin ratione suae naturae occultae, quam ad mathesin, si
internum ejus principium inspiciamus. Pbysin procul dubio dicis, quam ego
metaphysicam. Nam subjungis, arcanum ejus consistere in spiritualis mate
riae divisione, cujus divisor sit anima, actus canentis vel pulsantis. Multo
malo commode tua interpretari, quam occasionem arguendi quaerere. Igitur
arcanum intelligo formam et essentiam contemperationis harmonicae in Ter
ram. Id disco esse spiritualem materiam ; sane harmonias et ego agnosco
ens rationis, ratio vero spirituale quippiam est. Ejus divisionem intelligo ego
discretionem ejus, quod est harmonicum, a non harmonico. Divisorem ais
animam ? Et ipse libro meo IV. prius animam inde a sui creatione ad
exemplum Dei, sui archetypi, facio compotem formationis arcanae harmo
nicae, impressas illi scilicet ideas harmoniarum, quarum applicatione ad ea,
quae per sensus offeruntur, harmonicum a non harmonico discernatur. Hac
tenus igitur infers in conclusione, quod in praemissis negatum ibas, nec facile
te, ne ex sequentibus quidem contradictionibus exsolvo, nisi tu me adjuves.
Dixeras veteres ab arte in artem non discurrisse, jam asseris, illos naturam